|
Ubi, ut etiam
ante ad fanum D. Dominici, Hispanis quam familiarissime usi sumus, saepiusque
illos, ut et illi nos vicissim, quam prolixissime convivio excepimus, ita ut et
praefectus urbis ipse cum episcopo nobilibusque aliquot aliis generalem nostrum
officii caussa adiret. Multa hic etiam, quemadmodum et illic, aedificia extra
urbem incendimus diruimusque, quod primo colloquio etiam de pretio redemtionis
inter nos convenire non posset. Post tamen convenit pro reliqua urbis parte
quae adhuc stabat, centum et decem millia aureorum nobis solverent. Urbs haec,
ut vides, licet fano S. Dominici dimidia parte minor, multo maius pretium
redeptionis sui numeravit, quae opulentior longe tum ob portum quem habet
commodissimum, et quod sita loco unde merces commodissime in insulam Nombre
de Dios aliasque regiones transvehuntur, mercatoribusque ditissimis inhabitata,
iure maioris momenti nobis habita fuit. Fanum vero S. Dominici nobilibus,
iurisconsultis, iisque qui iuri dicendo praesunt, maiorem partem incolitur. Est
enim ibi curia ad quam incolae insulae istius aliarumque vicinarum provocare
consueverunt. Rumor autem fani S. Dominici a nobis occupati viginti dies
antequam eo appelleremus ad illos pervenerat, qui tempus eis sese contra nos
armandi interim, civitatisque muniendae, et auri ac argenti vim omnem et
quidquid momenti ibi maioris alio transpordandi abunde satis dederat.
|