| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Walter Bigges Expeditio Francisci Draki equitis Angli in Indias Occidentales anno MDLXXXV IntraText CT - Text |
|
|
|
-18-
Non hic tacenda vigilantia summa generalis nostri, qui hic, ut et ante ubique, exemplo suo reliquos incitans, non secus quam unus e minimis aquae quam citissime hauriendae operam omnem adhibuit. Sed et is tanta cum prudentia ac cura, et saepe non absque vitae suae periculo, classi suae praefuit atque quam optime dispositae ubique et semper prospexit, ut etiamsi, ut e suis quilibet alius imperatis dumtaxat tanta cum laude paruisset, primo honoris loco meritissimo dignus haberetur. Qui etiam felix vicario tanto capitaneo Carleil, cuius consilia certissima inque rebus gerendis solertiam non nisi felici eventu umquam experiebatur. Laus vero illa utrique communis erat, quod omni tempore et loco unumquemque, prout merebatur, poena aut praemio afficerent.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |