|
III Idus Maias
iterum Capo S. Antonio solvimus, et V Kalend. Iun. iuxta Capo de la
Florida navigantes nusquam appulimus donec, toto illo die eamdem regionem
Floridam semper a latere habentes procul, Septemtrionem versus, speculam
quamdam ligneam quatuor malis navalibus subnixam, in quam per triginta gradus
ascendebatur, conspeximus. Ad quam actuariis navibus nostris terram ingressi
per ripam fluminis aliquandiu incessimus, si fortassis ad quae loca ab hoste
ibi tenta tandem pervenire possemus. Non
enim hic quemquam itineris ducem aut locorum istius regionis gnarum habebamus.
Generalis noster vicarium suum primum agmen ducere iussit. Sic iam vix milliare
integrum progressi propugnaculum quoddam nuper ab Hispanis extructum ad alteram
amnis ripam, indeque milliari altero distans oppidum moenibus nullis munitum,
aedificiisque ligneis temere constructum, in conspectu habuimus. Hic tormenta nostra ad
disiicendum propugnaculum paravimus, unumque ex iis ante vesperam e regione
eiusdem collocavimus. Primus globus ab ipso vicario generali in vexillum
hostium emissus fuit, qui id medium transvolavit, quemadmodum a Gallo quodam
qui ab illis ibi aliquandiu in carcere detentus fuerat post intelleximus. Tormentum
deinde alterum in inferiorem propugnaculi partem, quae e tigno ligneo erat,
direximus. Eadem illa nocte vicarius generalis cum quatuor vexillis militum
flumen traiicere, suosque ibi loco fossis undique munito tam vicinos
propugnaculo ipsi, ut ad id inde scopetarii nostri facile pertingere, et
quemcunque caput ibi altius erigentem percellere possent, collocare, item
tormenta etiam sua in hostes statim dirigenda eo tranvehere decreverat. Sed cum
navales socii ad ducendas fossas praesto non essent, negotium illud omne in
proximam noctem delatum fuit.
|