|
In fano autem S.
Augustini centum quinquaginta, totidemque in loco altero duodecim inde leucas
Septemptrionem versus distante S. Helena dicto, ad arcendos inde exteros omens
(ut Anglos Gallosve), si fortassis etiam loca illa incolere vellent, rex
milites in praesidio habebat. Quibus omnibus praeerat Petrus Melendez marchio,
nepos istius admiralii Melendez qui quindecim sedecimve annos ante classem
Ioannis Haukins nostratis, contra fidem data, in portu Mexico invaserat. Is igitur utrique praesidio praefectus in oppido,
nobis adventantibus, erat, primusque etiam id deserebat. Ubi inter nostros
conventu capitaneorum omnium conclusum fuit ut inde quamprimum propugnaculum S.
Helenae occupare tentaremus, ac mox eiusdem regionis tractum quemdam Anglis
nostris inhabitatum, atque a regina nostra virgine La Virginia dictum,
qui inde Aquilonarem partem versus circiter sex gradus (ut hodie loquimur)
distabat, investigaremus. Cum iam autem S. Helena non procul abessemus, ob
vadosa illic arenosaque, ac per id perquam periculosa, multa loca cum
praesertim nautam neminem viae ibi peritum haberemus, evitandi discriminis <CAUSSA>nusquam
appulimus, sed ulterius porro perreximus. Nam admiralius noster praecedenti
nocte quatuor leucis a continente maris ibi profunditatem exploraverat, eamque
dumtaxat trium ulnarum et dimidiae esse deprehenderat. Et tamen erant qui nobis dicerent
quod ope naucleri vadorum ibi periti naves quaelibet nostris oneratae ac
grandes magis eo facile appellere possent. Itaque oram istius regionis, insulis
plusculis distinctae, aliquamdiu legimus. Et tandem V. Idus Iun. viso procul
ingenti igne, quem in toto illo tractu ubique accendi moris est, generalis
noster scapham suam cum sociis navalibus ad littus misit, qui in regione illa
aliquot Anglos offenderunt, exque iis unum ad nos secum advexerunt, qui nobis
viam ad portum indicavit. Quem cum nostrae naves intrare non possent, anchoras
extra eum iecerunt. Ubi eas, postridie quam appuleramus, tempestas ingens
corripuit, ut pleraeque anchoras levare ac vela facere cogerentur, quarum
quaedam ad reliquam classem, aliae recta in Angliam redierunt. Hic generalis
noster Raduldpho Lane generali Anglorum qui in Virginia, ei et suis de rebus
omnibus maxime necessariis providere offerebat, navimque maiorem unam e suis
cum actuaria ibi relinquere, qua, si intra mensem numerus militum, qui dumtaxat
id temporis centum et quinque erat, non suppleretur, in Angliam redire posset. Sed
illi adeo inopia rerum omnium ibi pressi ac fracti erant, ut nihil prius optarent
quam quamprimum nobiscum in patriam redire. Itaque
mox in naves nostras recepti nobiscum inde solverunt.
|