|
Tandemque omnes simul viventes et valentes VI
Kal. Augusti MDLXXXVI Portismotham appulimus. Deo sit gratia, laus, honor qui
feliciter hanc expeditionem nostram cedere dedit, non sine principis nostrae ac
patriae et nostrum omnium honore. Praeda omnis nostra sexaginta millibus librarum
sterlinarum nostratium aestimata fuit, e quibus militibus sociisque navalibus
nostris viginti millia cecedere debuerunt. Ex omni autem numero eorum qui
expeditioni huic interfuerunt, circiter septingenti et quinquaginta desiderati
fuerunt, e quibus qui alicuius nominis tam morte violenta quam morbo aut aliter
perierunt nomina sunt ista: capitaneus Powel, capitaneus Bigges, capitaneus
Varney, capitaneus Cicel, capitaneus Moone, capitaneus Haman, capitaneus
Fortescue, capitaneus Greenfield, vicarius Thomas Teucker, vicarius Alexander
Starke, vicarius Escot, vicarius Vincentius, vicarius Waterhouse, Nicholas
Winter, Alexander Carleil, Robertus Alexander, Scroup, Iacobus Dier, Petrus
Duque, aliquotque alii quorum iam in mentem non venit. Ducenta quadriginta
tormenta bellica tum aenea tum ferrea nacti fuimus, et ducenta quidem aenea: in
insula D. Iacobi quinquaginti duo vel tria; ad fanum D. Dominici circiter
octoginta, quae maiorem partem maiora erant, ut canones, semicanones,
colluerinae, semicolluerinae, et id genus alia; Cartagenia sexaginta duo vel
tria, quorum etiam maior pars maiora erant; in propugnaculo S. Ioannis
quatuordecim. Pleraque autem ferrea ex urbe D. Dominici et Cartagena advecta
fuerunt.
|