Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Walter Bigges
Expeditio Francisci Draki equitis Angli in Indias Occidentales anno MDLXXXV

IntraText CT - Text

  • -8-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-8-

 

Sed antequam ulterius progrediamur, de ordine disciplinaque militari in insula illa S. Iacobi nobis observata, atque aliis quibusdam memoratu non indignis, quaedam etiam dicenda nobis. Quisque ibi capitaneus dilectum militum suorum habebat, qui iusiurandum adacti se regiae maiestati Anglicae ut supremae dominae fideles usque ad mortem futuros, generalis eiusque officialium iussis semper obtemperaturos. Illud autem imprimis mirabamur, quod omni eo tempore quo illic haerebamus nec insulae a rege Hispaniarum praefectus, nec episcopus civitatis cuius magna ibi auctoritas, nec civium aut incolarum quisquam nos accederet (e quibus vel a quibus aliquos eam ob rem venturos indies expectabamus) qui rogaret ea quae asportabamus reddere, aut saltem non omnia illis ad vitam necessaria auferre, neu urbem incendere vel omnino delere vellemus. Et quamquam usque ad duodecim leucas Anglicas (ut supra dictum) in regionem illorum penetrassemus, ubi gubernatorem cum episcopo esse, nosque advenientes fugere audiebamus, et inde redeuntes, illos quod se nobis procul ostendissent expectaremus, tamen numquam ad nos propius accedere voluerunt, etsi oppido paucos numero mitteremus qui eos ad colloquium poscerent. Cuius diffidentiae insolitae caussam fuisse suspicor memoriam adhuc recentem iniuriae maximae ab illis ante triennium illatae Gulielmo Haukins Plymouthensi, qui illac etiam expeditione sua iter habuerat, ergaque quem fidem datam violaverant. Quod facinus, quia id iam paucis ignotum arbitror, repetere hic vicem hanc supersedebo. Indigne igitur ferentes quod colloquium semper nobis denegassent, tum quod cadaver pueri cuiusdam nostratis temere in via repertum, capite obtruncato intestinisque extractis crudelissime deformassent, domos omnes tam rure quam in urbe illinc abeuntes incendimus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License