| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Walter Bigges Expeditio Francisci Draki equitis Angli in Indias Occidentales anno MDLXXXV IntraText CT - Text |
|
|
|
-11-
Postridie latius aliquantulum diffusi, non tamen per dimidiam eius partem, loca adhuc alia nobis maxime commoda ac opportuna occupavimus, circaque ea fossis undique ductis, tormentis item bellicis ubique dispositis ita ut sibi invicem optime responderent, urbem per mensem integrum tenuimus. Per quod tempus saepius ab incolis ac civibus missi ad nos qui de ea pretio redimenda nobiscum agerent. De quo cum convenire inter nos illosque non posset, singulorum dierum tempus matutinum incendendis aedificiis quae extrra urbem impendimus, quorum altissimorum magnificentissimeque a lapide quadrato extructorum destructio ingenti labore nobis constabat. Et quamquam iuberemus per dies aliquot, ab aurora exoriente usque ad aestum diei maiorem (qui hora nona incipiebat) ducentos socios navales nihil aliud agere quam in domos omnes quae extra fossas et aggeres nostros ignem iniicere, interim dum milites excubarent, tamen vix quartam urbis partem diruere potuimus, tandemque, alio properantes, viginti quinque milibus aureorum eam redimi passi fuimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |