| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Walter Bigges Expeditio Francisci Draki equitis Angli in Indias Occidentales anno MDLXXXV IntraText CT - Text |
|
|
|
-12-
Inter alia quae relatu digna illic vidimus, non omittendum in palatio ibi regio, ubi gubernator regionis habitabat, repertum magnum ac memorabile quoddam indicium Hispanici fastus. Introeunti in aulam aliaque palatii membra per gradus lautissimos ac faberrime factos ascendum est, ubi sese in superiori domus parte statim offert locus spatiosissimus (porticum diceres), ad cuius latus alterum insignia regis Hispaniarum cuilibet intranti statim obvia, subque illis globus ingens complexus ambitum maris totius et terrae, et in eo equus in pectus sublatus, pedibus imis globo insistentibus, prioribus autem extra eum erectis tamquam saltare vellent, cum hoc symbolo in ore, NON SUFFICIT ORBIS. Cuius dicti sententiam cum praecipuos ex iis, qui ad nos urbis redimendae caussa venerant, rogaremus, nihil quidem nobis responderunt, sed nunc alio respicientes, nunc rubore suffusi, capite in terram demisso, obmutuerunt. Quibus ita attonitis quidem e nostris dixere, quod si regi ipsorum cum regina nostra apertum bellum esset, brevi illum inanem illum fastum exiturum, potiusque de conservandis adversus nostrorum hominum invasionem ditionibus suis cogitaturum, quemadmodum eis urbs sua tam facile nostris occupata satis documenta esse poterat. Mirantur nonnulli quod in ista amplissima, luculentissima, ac populosissima urbe, et qua rerum omnium ad nostros reficiendos necessariarum copia esset, non multum auri vel argenti repperimus. Qui miriari desinant, sciantque iam diu esse cum Indi insulae istius, Angliam magnitudine aequantis, indiginae ab Hispanis indignissime patria sua exterminati fuerunt, unaque cum iis etiam omnes quibus regionis auri vel argenti notae erant. Ita ut post moneta duntaxat aerea ibi usui fuerint, cuius nos etiam tunc vim magnam offendimus. Merces quae illunc advehuntur praecipuae sunt saccarum, zingiber ibi natum, curia boum, qui eorum caussa solum quam plurimi magnitudinis pinguetudinisque incredibilis in orientali insulae parte, regione fertilissima, pascuntur. Multum etiam ibi vini praestantioris, olei, aceti, item farinae optimae in doliis repertum, nec non panni lini sericique aliquantum ex Hispania eo nuper vecti. Supellectilis argenteae, pro magnificentia civitatis reliqua, non ita magna copia erat, quod regionibus illis calidis maior usus sit utensilium ex argilla elegantissime vermiculata (quam porcellinam ibi vocant, eo ex Indiis orientalibus vectam) et vitruorum, quae ibi quam optima conficiuntur. Verum tamen ibi etiam nonnulla vasa argentea repperimus, quae illis impenso pretio comparata, et nobis non magno momenti erant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |