| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Walter Bigges Expeditio Francisci Draki equitis Angli in Indias Occidentales anno MDLXXXV IntraText CT - Text |
|
|
|
-16-
Ubi, ut etiam ante ad fanum D. Dominici, Hispanis quam familiarissime usi sumus, saepiusque illos, ut et illi nos vicissim, quam prolixissime convivio excepimus, ita ut et praefectus urbis ipse cum episcopo nobilibusque aliquot aliis generalem nostrum officii caussa adiret. Multa hic etiam, quemadmodum et illic, aedificia extra urbem incendimus diruimusque, quod primo colloquio etiam de pretio redemtionis inter nos convenire non posset. Post tamen convenit pro reliqua urbis parte quae adhuc stabat, centum et decem millia aureorum nobis solverent. Urbs haec, ut vides, licet fano S. Dominici dimidia parte minor, multo maius pretium redeptionis sui numeravit, quae opulentior longe tum ob portum quem habet commodissimum, et quod sita loco unde merces commodissime in insulam Nombre de Dios aliasque regiones transvehuntur, mercatoribusque ditissimis inhabitata, iure maioris momenti nobis habita fuit. Fanum vero S. Dominici nobilibus, iurisconsultis, iisque qui iuri dicendo praesunt, maiorem partem incolitur. Est enim ibi curia ad quam incolae insulae istius aliarumque vicinarum provocare consueverunt. Rumor autem fani S. Dominici a nobis occupati viginti dies antequam eo appelleremus ad illos pervenerat, qui tempus eis sese contra nos armandi interim, civitatisque muniendae, et auri ac argenti vim omnem et quidquid momenti ibi maioris alio transpordandi abunde satis dederat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |