Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Walter Bigges
Expeditio Francisci Draki equitis Angli in Indias Occidentales anno MDLXXXV

IntraText CT - Text

  • -22-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-22-

 

Tandemque omnes simul viventes et valentes VI Kal. Augusti MDLXXXVI Portismotham appulimus. Deo sit gratia, laus, honor qui feliciter hanc expeditionem nostram cedere dedit, non sine principis nostrae ac patriae et nostrum omnium honore. Praeda omnis nostra sexaginta millibus librarum sterlinarum nostratium aestimata fuit, e quibus militibus sociisque navalibus nostris viginti millia cecedere debuerunt. Ex omni autem numero eorum qui expeditioni huic interfuerunt, circiter septingenti et quinquaginta desiderati fuerunt, e quibus qui alicuius nominis tam morte violenta quam morbo aut aliter perierunt nomina sunt ista: capitaneus Powel, capitaneus Bigges, capitaneus Varney, capitaneus Cicel, capitaneus Moone, capitaneus Haman, capitaneus Fortescue, capitaneus Greenfield, vicarius Thomas Teucker, vicarius Alexander Starke, vicarius Escot, vicarius Vincentius, vicarius Waterhouse, Nicholas Winter, Alexander Carleil, Robertus Alexander, Scroup, Iacobus Dier, Petrus Duque, aliquotque alii quorum iam in mentem non venit. Ducenta quadriginta tormenta bellica tum aenea tum ferrea nacti fuimus, et ducenta quidem aenea: in insula D. Iacobi quinquaginti duo vel tria; ad fanum D. Dominici circiter octoginta, quae maiorem partem maiora erant, ut canones, semicanones, colluerinae, semicolluerinae, et id genus alia; Cartagenia sexaginta duo vel tria, quorum etiam maior pars maiora erant; in propugnaculo S. Ioannis quatuordecim. Pleraque autem ferrea ex urbe D. Dominici et Cartagena advecta fuerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License