Introductio
1.
Pastor bonus Dominus Christus Iesus (cf. Io 10, 11.14) missionem
discipulos faciendi in omnibus gentibus atque prædicandi Evangelium omni
creaturæ Apostolorum successoribus Episcopis, et singulari ratione Romano
Episcopo, Petri successori, ita contulit, ut Ecclesia, Dei Populus,
constitueretur atque eiusmodi Populi sui Pastorum munus esset revera servitium,
quod «in Sacris Litteris "diaconia'' seu ministerium significanter
nuncupatur».
Hoc servitium
seu diaconia eo præsertim tendit, ut in universo ecclesiali
corpore communio magis magisque instauretur, vigeat atque perpulchros
fructus edere pergat. Etenim, sicut Concilium Vaticanum II luculenter docuit,
Ecclesiæ mysterium per multiplices huiusmodi communionis rationes
significatur, Spiritus Sancti suavissimo instinctu: etenim Spiritus «Ecclesiam,
quam in omnem veritatem inducit (cf. Io 16, 13) et in communione et
ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit
ac dirigit [...] eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo
unionem perducit». Quam ob rem, ut idem Concilium asseverat, «illi plene
Ecclesiæ societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram
eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem
compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos
regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et
ecclesiastici regiminis ac communionis».
Cuiusmodi communionis
notionem non modo Concilii Vaticani II documenta in universum edisseruerunt, ac
præsertim Constitutio dogmatica de Ecclesia, sed ad illam animum
intenderunt etiam Synodi Patres, qui anno MCMLXXXV, itemque duos post
annos Generales Synodi Episcoporum Cœtus celebraverunt: quam in
Ecclesiæ definitionem coeunt sive ipsum Ecclesiæ Mysterium, sive
messianici Populi Dei ordines, sive hierarchica ipsius Ecclesiæ
constitutio. Quæ omnia ut una comprehensione describamus, verba sumentes
ex eadem memorata Constitutione, Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum
seu signum et instrumentum intimæ cum Deo unionis totiusque generis
humani unitatis». Quam ob rem, huiusmodi sacra communio in tota Christi
Ecclesia viget, «quæ — ut perbelle scripsit Paulus VI, Decessor noster —
vivit et agit in variis communitatibus christianis, Ecclesiis scilicet
particularibus, per omnem terrarum orbem dispersis».
|