Pontificia Commissio de Patrimonio Artis et
Historiæ conservando
Art. 99 — Apud Congregationem pro Clericis
Commissio exstat, cuius officium est curæ patrimonii historiæ et
artis totius Ecclesiæ præesse.
Art. 100 — Ad
hoc patrimonium pertinent imprimis omnia cuiusvis artis opera temporis
præteriti, quæ summa diligentia custodiri et conservari oportet. Ea
autem quorum usus proprius cessaverit, apto modo in Ecclesiæ musæis
vel aliis in locis spectabilia asserventur.
Art. 101 — § 1.
Inter bona historica eminent omnia documenta et instrumenta, quæ vitam et
curam pastoralem necnon iura et obligationes diœcesium, parœciarum,
ecclesiarum aliarumque personarum iuridicarum in Ecclesia conditarum respiciunt
et testificantur.
§ 2. Hoc
patrimonium historicum in tabulariis seu archivis vel etiam bibliothecis
custodiatur, quæ ubique competentibus curatoribus committantur, ne
huiusmodi testimonia pereant.
Art. 102 —
Commissio Ecclesiis particularibus et Episcoporum cœtibus adiutorium
præbet et una cum iis, si casus ferat, agit, ut musæa, tabularia et
bibliothecæ constituantur atque collectio et custodia totius patrimonii
artis et historiæ in toto territorio apte ad effectum adducatur et
omnibus, quorum interest, præsto sit.
Art. 103 —
Eiusdem Commissionis est, collatis consiliis cum Congregationibus de Seminariis
atque Studiorum Institutis et de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
adlaborare ut Populus Dei magis magisque conscius fiat momenti et necessitatis
patrimonium historiæ et artis Ecclesiæ conservandi.
Art. 104 — Eidem præest Cardinalis
Præfectus Congregationis pro Clericis, eiusdem commissionis Secretario
adiuvante. Commissio præterea proprios habet Administros.
|