Congregatio pro Institutis Vitæ
Consecratæ et Societatibus Vitæ Apostolicæ
Art. 105 —
Congregationis munus præcipuum est praxim consiliorum evangelicorum,
prout in probatis formis vitæ consecratæ exercetur, et insimul actuositatem
Societatum vitæ apostolicæ in universa Ecclesia Latina promovere et
moderari.
Art. 106 — § 1.
Congregatio proinde Instituta religiosa et sæcularia necnon Societates
vitæ apostolicæ erigit, approbat aut iudicium fert de opportunitate
eorum erectionis ab Episcopo diœcesano faciendæ. Ipsi quoque
pertinet huiusmodi Instituta et Societates, si necesse fuerit, supprimere.
§ 2. Eidem
etiam competit Institutorum et Societatum uniones vel fœderationes
constituere aut, si oportuerit, rescindere.
Art. 107 —
Congregatio pro sua parte curat, ut Instituta vitæ consecratæ ac
Societates vitæ apostolicæ secundum spiritum Fundatorum et sanas
traditiones crescant et floreant, finem proprium fideliter persequantur atque
salvificæ missioni Ecclesiæ reapse prosint.
Art. 108 — § 1.
Ea omnia absolvit, quæ ad normam iuris pertinent ad Sanctam Sedem de vita
et industria Institutorum et Societatum præsertim de constitutionum
approbatione, regimine et apostolatu, sodalium cooptatione et institutione
eorum iuribus et obligationibus, votorum dispensatione et sodalium dimissione
atque etiam bonorum administratione.
§ 2. Ad ordinationem autem studiorum
philosophiæ et theologiæ necnon ad studia academica quod attinet
competens est Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis.
Art. 109 — Eiusdem Congregationis est
Conferentias Superiorum maiorum religiosorum religiosarumque erigere, earundem
statuta approbare necnon invigilare ut ipsarum actio ad fines proprios
assequendos ordinetur.
Art. 110 —
Congregationi etiam subiciuntur vita eremitica, ordo virginum harumque
consociationes ceteræque formæ vitæ consecratæ.
Art. 111 —
Ipsius competentia amplectitur quoque Tertios Ordines necnon consociationes
fidelium, quæ eo animo eriguntur ut, prævia præparatione,
Instituta vitæ consecratæ vel Societates vitæ
apostolicæ aliquando evadant.
|