Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • IV TRIBUNALIA
    • Tribunal Rotæ Romanæ
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Tribunal Rotæ Romanæ

Art. 126 — Hoc Tribunal instantiæ superioris partes apud Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia tutanda, unitati iurisprudentiæ consulit et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus auxilio est.

Art. 127 — Huius Tribunalis Iudices, probata doctrina et experientia pollentes atque e variis terrarum orbis partibus a Summo Pontifice selecti, collegium constituunt; eidem Tribunali præest Decanus ad certum tempus a Summo Pontifice ex ipsis Iudicibus pariter nominatus.

Art128 — Hoc Tribunal iudicat:

in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primæ instantiæ diiudicatas, quæ ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur;

in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali Apostolico et ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in rem iudicatam transierint.

Art. 129 — § 1. Idem vero in prima instantia iudicat:

Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis temporalibus personæ iuridicæ ab Episcopo repræsentatæ;

Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis monasticæ et supremos Moderatores Institutorum religiosorum iuris pontificii;

diœceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quæ superiorem infra Romanum Pontificem non habent;

causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit.

§ 2. Easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda et ulteriore instantia agit.

Art. 130Tribunal Rotæ Romanæ lege propria regitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License