V
PONTIFICIA CONSILIA
Pontificium Consilium pro Laicis
Art. 131 —
Consilium competens est in iis, quæ ad Sedem Apostolicam pertinent in
laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque, universim, in iis,
quæ vitam christianam laicorum qua talium respiciunt.
Art. 132 —
Præsidi adest Cœtus præsidialis ex Cardinalibus et Episcopis
constans; inter membra Consilii potissimum adnumerantur Christifideles in
variis actuositatis provinciis versantes.
Art. 133 — § 1.
Eius est incitare et sustinere laicos ut vitam et missionem Ecclesiæ modo
sibi proprio participent, sive singuli, sive in consociationibus,
præsertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum temporalium
ordinem spiritu evangelico imbuendi.
§ 2. Laicorum
cooperationem fovet in cathechetica institutione, in vita liturgica et
sacramentali atque in operibus misericordiæ, caritatis et promotionis
socialis.
§ 3. Idem
prosequitur et moderatur conventus internationales aliaque incepta, quæ
ad apostolatum laicorum attinent.
Art. 134 —
Consilium ea omnia intra ambitum propriæ competentiæ agit,
quæ ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas vero,
quæ internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel
recognoscit, salva competentia Secretariæ Status; quoad Tertios Ordines
sæculares ea tantum curat, quæ ad eorum apostolicam operositatem
pertinent.
|