Pontificium Consilium pro Familia
Art. 139 —
Consilium pastoralem familiarum curam promovet, earumque iura dignitatemque in
Ecclesia et in civili societate fovet, ut ipsæ munera sibi propria aptius
usque implere valeant.
Art. 140 —
Præsidi adest Cœtus præsidialis, ex Episcopis constans; in
Consilium potissimum cooptantur laici viri mulieresque, præsertim
coniugio iuncti, ex variis terrarum orbis partibus.
Art. 141 — § 1.
Consilium Ecclesiæ doctrinam de familia penitius cognoscendam et apta
catechesi divulgandam curat; studia præcipue de matrimonii ac
familiæ spiritualitate fovet.
§ 2. Idem
satagit ut, conspirans cum Episcopis eorumque Conferentiis, humanæ
socialesque instituti familiaris in variis regionibus condiciones accurate
cognoscantur, pariterque incepta, quæ rem pastoralem familiarem adiuvant,
in communem perferantur notitiam.
§ 3. Adnititur
ut iura familiæ, etiam in vita sociali et politica, agnoscantur et
defendantur; incepta quoque ad humanam vitam inde a conceptione tuendam et ad
procreationem responsabilem fovendam sustinet atque coordinat.
§ 4. Firmo
præscripto art. 133, navitatem persequitur institutorum atque
consociationum, quibus propositum est familiæ bono inservire.
|