Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • V PONTIFICIA CONSILIA
    • Pontificium Consilium de Iustitia et Pace
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Pontificium Consilium de Iustitia et Pace

Art. 142Consilium eo spectat, ut iustitia et pax in mundo secundum Evangelium et socialem Ecclesiæ doctrinam promoveantur.

Art. 143 — § 1. Socialem Ecclesiæ doctrinam altius pervestigat, data opera ut ipsa late diffundatur et apud homines communitatesque in usum vitæ deducatur, præsertim quod spectat ad rationes inter opifices et conductores operis, spiritu Evangelii magis magisque imbuendas.

§ 2. Notitias et inquisitiones de iustitia et pace, de populorum progressione et de hominum iurium læsionibus in unum colligit, perpendit atque exinde deductas conclusiones pro opportunitate cum Episcoporum cœtibus communicat; rationes fovet cum catholicis internationalibus consociationibus aliisque institutis etiam extra Ecclesiam catholicam exstantibus, quæ ad iustitiæ pacisque bona in mundo consequenda sincere contendunt.

§ 3. Operam impendit ut inter populos sentiendi ratio de pace fovenda formetur, præsertim occasione oblata Diei Pacis in mundo provehendæ.

Art144Peculiares necessitudines cum Secretaria Status habet, præsertim quotiescumque per documenta vel per enuntiationes in rebus de iustitia et pace publice agendum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License