Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • Vl OFFICIA
    • Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis

Art. 176Præfecturæ munus competit moderandi et gubernandi bonorum administrationes, quæ a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa præest, quæcumque est autonomia qua forte gaudeant.

Art. 177Eidem præest Cardinalis cui adest cœtus Cardinalium, iuvantibus Prælato Secretario et Ratiocinatore Generali.

Art. 178 — § 1. Perpendit sive relationes de statu patrimoniali et œconomico sive rationes accepti atque expensi tum annualium sumptuum, præviam tum subsequentem administrationum de quibus agit art. 176, libros et documenta, si opus fuerit, inspiciendo.

§ 2. Generalem computationem, sive ad præviam sumptuum æstimationem sive ad rationem expensæ pecuniæ Sanctæ Sedis quod attinet, apparat, eandemque tempore statuto Superiori Auctoritati approbandam subicit.

Art. 179 — § 1. Nummariis administrationum inceptis invigilat; sententiam de operum maioris momenti adumbrationibus fert.

§ 2. Cognoscit de damnis patrimonio Sanctæ Sedis quomodocumque illatis, ad actiones pœnales vel civiles, si opus fuerit, competentibus tribunalibus proponendas




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License