Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • VII CETERA CURIÆ ROMANÆ INSTITUTA
    • Præfectura Pontificalis Domus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII

CETERA CURIÆ ROMANÆ INSTITUTA

Præfectura Pontificalis Domus

Art. 180Præfectura ordinem internum ad Pontificalem Domum spectantem respicit, atque iis omnibus sive clericis sive laicis moderatur, ad disciplinam et servitium quod attinet, qui Cappellam et Familiam Pontificiam constituunt.

Art. 181 — § 1. Summo Pontifici adest sive in Palatio Apostolico sive cum Ipse in Urbem vel in Italiam iter facit.

§ 2. Ordinationi et processui studet Cæremoniarum Pontificalium, extra partem stricte liturgicam, quæ ab Officio Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis præposito absolvitur; præcedentiæ ordinem attribuit.

§ 3. Admissiones publicas privatasque coram Pontifice disponit, collatis consiliis, quoties rerum natura id postulet, cum Secretaria Status, qua moderante ea ordinat, quæ servanda sunt, cum ab ipso Romano Pontifice coram sollemniter admittuntur supremi populorum Moderatores, Nationum Legati, Civitatum Ministri, Publicæ Auctoritates ceteræque personæ dignitate insignes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License