IX
INSTITUTIONES
SANCTÆ SEDI ADHÆRENTES
Art. 186 — Sunt Instituta quædam, sive
antiquæ originis sive novæ constitutionis, quæ, quamvis ad
Curiam Romanam sensu proprio non pertineant, nihilominus ipsi Summo Pontifici,
Curiæ et Ecclesiæ universæ servitia necessaria aut utilia
præstant et cum Apostolica Sede aliquo modo cohærent.
Art. 187 — Inter huiusmodi Instituta eminet
Tabularium seu Archivum Secretum Vaticanum, in quo documenta regiminis
Ecclesiæ adservantur, ut imprimis ipsi Sanctæ Sedi et Curiæ
in proprio opere perficiendo præsto sunt deinde vero, ex ipsa concessione
Pontificia, omnibus historiæ explorandæ studiosis, atque fontes
cognitionis evadere possint omnium historiæ profanæ quoque
regionum, quæ cum vita Ecclesiæ sæculis præteritis
arcte cohærent.
Art. 188 — Instrumentum insuper insigne
Ecclesiæ ad culturam fovendam, servandam, divulgandam a Summis
Pontificibus constituta est Bibliotheca Apostolica Vaticana, quæ
thesauros omne genus scientiæ et artis in suis variis sectionibus viris
doctis veritatem investigantibus præbet.
Art. 189 — Ad veritatem inquirendam et
diffundendam in variis scientiæ divinæ et humanæ regionibus
ortæ sunt in sinu Ecclesiæ Romanæ variæ, quæ
vocantur, Academiæ, inter quas eminet Scientiarum Academia Pontificia.
Art. 190 — Hæ omnes Institutiones
Ecclesiæ Romanæ reguntur propriis legibus constitutionis et
administrationis.
Art. 191 — Recentioris originis sunt,
quamvis ex parte exemplis præteritis inhæreant, Typographia
Polyglotta Vaticana, Officina libraria editoria Vaticana, Ephemerides
diurnæ, hebdomadariæ, menstruæ, inter quas eminet L'Osservatore
Romano, Statio Radiophonica Vaticana et Centrum Televisificum Vaticanum.
Hæc Instituta subiciuntur Secretariæ Status aut aliis Curiæ
Romanæ officiis iuxta proprias leges.
Art. 192 — Fabrica Sancti Petri curare
perget ea quæ ad Basilicam Principis Apostolorum pertinent sive quoad
conservationem et decorem ædificii sive quoad disciplinam internam
custodum et peregrinorum, qui visendi causa templum ingrediuntur, iuxta
proprias leges. In omnibus, quæ id exigunt, Superiores Fabricæ
concorditer agant cum Capitulo eiusdem Basilicæ.
Art. 193 — Eleemosynaria Apostolica opus
adiumenti pro Summo Pontifice exercet erga pauperes ac pendet directe ex Ipso.
Decernimus præsentem Constitutionem
apostolicam firmam, validam et efficacem esse ac fore, suosque plenos et
integros effectus sortiri atque obtinere a die 1 mensis Martii 1989 et ab illis
ad quos spectat aut quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime
observari, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non
obstantibus.
Datum
Romæ, apud Sanctum Petrum, coram Patribus Cardinalibus in Consistorio
adunatis, in pervigilio sollemnitatis Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, die
XXVIII mensis Iunii Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri
decimo.
IOANNES
PAULUS PP. II
|