Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • ADNEXUM I De pastorali momento Visitationis «ad limina Apostolorum», de qua in articulis a 28 ad 32
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ADNEXUM I

De pastorali momento Visitationis
«ad limina Apostolorum»,
de qua in articulis a 28 ad 32

Pastoralis illa ratio, quæ in recognoscenda Apostolica Constitutione de Curia Romana primas partes habuit, id etiam effecit, ut Episcoporum Visitationi «ad limina Apostolorum» maior usque significatio attribueretur, eiusque pastorale momentum aptiore in lumine collocaretur, quod in Ecclesiæ vita nostro tempore Visitationes consecutæ sunt.

1. Sicuti cognitum est, ipsæ fiunt, cum omnes Episcopi, qui, cum Apostolica Sede communionis vinculo coniuncti, per terrarum orbem Ecclesiis particularibus in caritate atque in ministerio præsunt, Romam ad Apostolorum limina visitanda statis temporibus petunt.

Ipsæ enim Visitationes hinc occasionem præbent Episcopis officiorum suorum conscientiam, qua utpote Apostolorum successores premuntur, augendi et hierarchicæ communionis cum Petri successore sensum alendi; hinc centrum et quodammodo caput universalis illius ministerii constituunt, quod Beatissimus Pater exercet, cum particularium Ecclesiarum Pastores, suos in episcopatu fratres, complectitur, cum iisque de rebus agit, quæ ad ipsorum ecclesialem missionem sustinendam attinent.

2. Per Visitationes «ad limina» motus ille vel vitalis cursus, inter universam Ecclesiam atque particulares Ecclesias intercedens, fit aliquomodo adspectabilis, qui a theologis definitur veluti quædam perichoresis, vel motibus comparatur, quibus humani corporis sanguis a corde ad extrema usque membra dilatatur atque ab istis ad cor refluit.

Primæ cuiusdam Visitationis «ad limina» vestigium atque exemplar in Pauli epistola ad Galatas invenitur, in qua Apostolus suam conversionem atque iter ad paganos a se susceptum narrat, hæc verba scribens, etiamsi ipse sciebat se a Christo mortis victore immediate vocatum atque edoctum esse: «Deinde [...] veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim» (1, 18); «deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolymam [...] et contuli cum illis evangelium, quod prædico in gentibus [...] ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem» (2, 2).

3. Congressio cum Petri successore, qui veritatis depositum ab Apostolis traditum primus custodit, eo tendit, ut unitas in eadem fide, spe et caritate confirmetur, atque immensum illud spiritualium moraliumque bonorum patrimonium magis magisque cognoscatur atque existimetur, quod universa Ecclesia, cum Romano Episcopo communionis vinculo coniuncta per terrarum orbem diffudit.

Dum Visitatio «ad limina» agitur, duo coram inter se congrediuntur viri, scilicet Ecclesiæ cuiusdam particularis Episcopus atque Romæ Episcopus idemque Petri successor, qui ambo suorum officiorum onus, cui derogari non licet, sustinent, sed alter ab altero minime seiunguntur: ambo enim proprio modo repræsentant, atque repræsentare debent, summam Ecclesiæ, summam fidelium, summamque Episcoporum, quæ quodammodo unicum «nos» in Christi corpore constituunt. In ipsorum enim communione fideles ipsis concrediti inter se communicant, atque universalis Ecclesia Ecclesiæque particulares inter se pariter communicant.

4. Hasce omnes ob causas, Visitationes «ad limina» pastoralem illam sollicitudinem exprimunt, quæ in universali viget Ecclesia. Agitur enim de Ecclesiæ Pastorum congressione, qui collegiali unitate, in Apostolorum successione fundata, inter se uniuntur. Nam in hoc Collegio omnes et singuli Episcopi ipsius Iesu Christi, Pastoris boni, sollicitudinem manifestant, quam hereditate quadam acceperunt.

Hic sane consistit summa apostolatus ratio, qui in Ecclesia agendus est, quique ad Episcopos una cum Petri Successore maxime pertinet. Etenim unusquisque eorum centrum totius apostolatus, undequaque absoluti, constituit, qui in singulis Ecclesiis particularibus exercetur, cum universali Ecclesiæ amplitudine coniunctis. Totus huiusmodi apostolatus, undequaque absolutus, omnium eorum operam atque adiumentum postulat atque complectitur, qui in Ecclesia sive universali sive particulari Christi corpus ædificant, nempe: presbyterorum, religiosorum virorum ac mulierum Deo consecratarum, atque laicorum.

5. Quodsi Visitationes «ad limina» singulari hac ratione considerantur, fiunt etiam peculiare momentum illius communionis, quæ Ecclesiæ naturam atque essentiam tam alte confingit, sicut Constitutio dogmatica de Ecclesiæ optime significavit, præsertim in capitibus II et III. Dum enim hodierno tempore et hominum societas ad mutuam solidioremque communionem inclinatur, et Ecclesia sentit se esse «signum et instrumentum intimæ cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis», prorsus necessarium videtur ut continens communicatio inter particulares Ecclesias et Apostolicam Sedem promoveatur atque augeatur, præsertim per pastoralem sollicitudinem inter se participandam quoad quæstiones, rerum usum, problemata proposita atque navitatis vitæque consilia.

Quando Pastores Romam conveniunt et inter se congrediuntur, peculiaris ac pulcherrima donorum communicatio fit inter omnia bona quæ sive particularia atque localia sive universalia in Ecclesia sunt, secundum illius catholicitatis principium, vi cuius «singulæ partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiæ afferunt, ita ut totum et singulæ partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus».

Eadem pariter ratione Visitationes «ad limina» eo tendunt non modo ut nuntia invicem directo tradantur atque recipiantur sed præsertim etiam ut collegialis conformatio in Ecclesiæ corpore augescat ac solidetur, per quam peculiaris unitas in varietate efficitur.

Huius autem ecclesialis communicationis motus est duplex. Hinc Episcopi versus centrum et adspectabile unitatis fundamentum coëunt: illam dicimus unitatem, quæ sive per uniuscuiusque Pastoris officia et muneris conscientiam atque exercitium, sive per collegialem omnium Pastorum affectum, in proprios cœtus vel Conferentias efflorescit; hinc munus habetur «a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum», quod ecclesiali communitati atque missionali propagationi inservit, ita ut nil inexpertum relinquatur quod ad fidei unitatem et communem universæ Ecclesiæ disciplinam provehendam atque custodiendam conducat, pariterque ut omnes magis magisque conscii fiant, Evangelii ubique terrarum nuntiandi curam in Pastorum corpus potissimum recidere.

6. Ex omnibus principiis, quæ supra statuta sunt ad huiusmodi maximi ponderis rerum ordinem describendum, plane deducitur qua ratione apostolicus ille mos «videndi Petrum» intellegatur atque in rem deducatur oporteat.

Primum enim Visitatio «ad limina» sacram significationem accipit, dum Sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum Principum, Romanæ Ecclesiæ pastorum atque columnarum, sepulcra ab Episcopis invisuntur ac veneratione coluntur.

Deinde Visitatio «ad limina» significationem personalem indicat, quoniam singuli Episcopi cum Petri successore congrediuntur atque os ad os cum illo loquuntur.

Denique significatio curialis, id est communitatis notam præ se ferens habetur, cum Episcopi etiam apud Romanæ Curia Dicasteria, Consilia et Officia in colloquium cum eorum Moderatoribus veniunt, quandoquidem Curia quandam efficit «communitatem», quæ cum Romano Pontifice arctius coniungitur in ministerii Petriani regione, quæ sollicitudinem omnium Ecclesiarum (cf. 2 Cor 11, 28) respicit.

Aditus, quem Episcopi ad Dicasteria habent, dum Visitationem «ad limina» agunt, duplici ratione notantur:

— ipsis accessus præbetur ad singulas Romanæ Curiæ compages, immo ad quæstiones, quas illæ directo tractant secundum singulas cuiusque rerum provincias, quæ illarum iuri tributæ sunt, propria adhibita peritia atque exercitatione;

Episcopi præterea totius terrarum orbis ambitu, in quo singulæ Ecclesiæ particulares exstant, in communis pastoralis sollicitudinis quæstiones introducuntur, quæ universalem Ecclesiam respiciunt.

Specialem huiusmodi rerum conspectum præ oculis habens Congregatio pro Episcopis, collatis consiliis cum Congregationibus, ad quas id etiam pertinet, «Directorium» edendum curat, per quod Visitationes «ad limina» sive quoad præteritum sive quoad proximum tempus apte accomodeque apparentur atque procedant.

7. Singuli Episcopiratione et vi naturæ illius «ministerii» ipsis commissivocantur atque invitantur ut «limina Apostolorum» statis temporibus visitent.

Quoniam autem Episcopi in singulis territoriis, nationibus vel regionibus degentes iam sese simul collegerunt atque Episcopales Conferentias nunc constituunt — quæ collegialis unio peramplis optimisque rationibus fundaturmaximopere congruit ut Visitationes «ad limina» secundum huiusmodi collegiale principium procedant: id enim eloquentissimam sane ecclesialem significationem præbet.

Singula quæque Apostolicæ Sedis instituta, ac præsertim Nuntiaturæ ac Delegationes Apostolicæ, præter Romanæ Curiæ Dicasteria, parata sunt adiutricem operam libentissime navare, ut Visitationes «ad limina» facile habeantur, apte comparentur et bene procedant.

Etenim, ut omnia pressius comprehendamus, quæ supra explicata sunt, Visitationis «ad limina» institutum, auctoritate sane grave ob moris antiquitatem atque ob præclarum pastorale momentum, summæ utilitatis instrumentum est, per quod sive Ecclesiæ catholicitas sive Episcoporum Collegii unitas atque communio, in Petri successore fundatæ, atque per illa sanctissima loca, in quibus Apostolorum Principes martyrium subierunt, significatæ, re et veritate exprimuntur; quarum theologicum, pastorale, sociale religiosumquc pondus nemo est qui ignoret.

Idem propterea institutum summis viribus prædicandum atque fovendum est, præsertim hoc historiæ salutis tempore, quo Concilii Œcumenici Vaticani II doctrina et magisterium maiore usque lumine splendent.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License