Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • ADNEXUM II De Apostolicæ Sedis adiutoribus uti laboris Communitate, de qua in articulis a 33 ad 36
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ADNEXUM II

De Apostolicæ Sedis adiutoribus
uti laboris Communitate,
de qua in articulis a 33 ad 36

1. Præcipua nota, cuius gratia Constitutio Apostolica a verbis incipiens Regimini Ecclesiæ universæ recognita est, ut necessitatibus accommodaretur, quæ post ipsam promulgatam exortæ erant, hæc sane fuit: scilicet ut pastoralis Curiæ Romanæ natura æquo in lumine collocaretur, atque ex hoc rerum prospectu propria niteret indoles illorum munerum, quæ in Apostolica Sede veluti in proprio centro versantur ut eadem apta instrumenta præbeant ad Summi Pontificis missionem, ipsi a Christo Domino concreditam, exercendam.

Per illud enim ministerium, quod Summus Pontifex Ecclesiæ præstat, fratres in fide Ipse confirmat (cfr. Lc 22, 32), scilicet Pastores et Christi fideles universalis Ecclesiæ, ad id unice spectans ut ecclesiastica communio alatur atque protegatur: illam dicimus communionem, in qua «legitime adsunt Ecclesiæ particulares, propriis traditionibus fruentes, integro manente primatu Petri Cathedræ, quæ universo caritatis cœtui præsidet (cfr. S. Ignatii M. Ad Rom., Præf.: Funk, I, p252), legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant».

2. Huic ministerio Petriano, quod in universum terrarum orbem assiduo labore protenditur, atque hominum et instrumentorum opem in tota Ecclesia requirit, adiutricem operam directa, immo nobiliore ratione ii omnes præstant, qui, variis muneribus addicti, in Romana Curia necnon in variis institutis adlaborant, quibus Apostolicæ Sedis compositio ad agendum formatur: sive in episcopali vel in sacerdotali ordine constituti, sive qua Religiosarum Familiarum atque Institutorum Sæcularium Deo consecrati viri et mulieres, sive utpote fideles utriusque sexus e laicorum ordine ad hæc officia exercenda vocati.

Quam ob rem huiusmodi compositione peculiaria quædam rerum lineamenta et grave officiorum momentum exoriuntur, quæ nil prorsus æquale habent in ullo alio civilis societatis ambitu, cum qua Romana Curia suapte natura omnimodo comparari nequit: hic propterea principalis innititur ratio illius laboris communitatis ab iis omnibus constitutæ, qui, una eademque fide caritateque nutriti veluti «cor unum et anima una» (Act 4, 32), illas memoratas adiutricis operæ conformationes efficiunt. Ii igitur qui cooperando Romano Pontifici ecclesialem communitatem promoventi universalem Eius missionem quovis titulo vel modo adiuvant, etiam ad consiliorum propositorumque consuetudinem atque vitæ normarum constabiliendam communionem vocantur, cui communitatis appellatio melius quam ceteris omnibus consortionibus competit.

3. Epistula Summi Pontificis Ioannis Pauli II de laboris significatione, qui Apostolicæ Sedi præbetur, die xx mensis Novembris MCMLXXXII in huiusmodi laboris communitatis proprietatibus illustrandis immorata est. Eius unicam, at diversis muneribus præditam delineavit naturam, per quam ii omnes hac ratione efficiuntur quodammodo fratres, qui «unicam et continuam participant actionem Apostolicæ Sedis»; ex hac vero consideratione illata est necessitas, ut istiusmodi laboris participes conscii sint «huius peculiaris indolis munium suorum; quæ conscientia ceteroqui sollemne semper fuit et laus iis, qui nobili huic servitio se dedere voluerunt». Epistula insuper addidit: «Hæc animadversio tum ecclesiasticos, tum religiosos et laicos contingit; tum qui partes magnæ rationis agunt, tum officiales et operosis artibus destinatos, quibus ministeria auxiliaria delegantur».

Illic pariter propria commemorata est natura Sedis Apostolicæ, quæ, etsi Civitatem sui iuris constituit ut spiritualis eiusdem Sanctæ Sedis libertatis exercitium ipsiusque vera et visibilis immunitas serventur, est «Status nulli alii Civitatum formæ comparandus», ab iisque diversus; atque huiusmodi condicionis delineati sunt in rerum ordine exitus, præsertim ad œconomicam rationem quod attinet: etenim Apostolicæ Sedi omnino desunt sive tributa, quæ ex aliorum Civitatum iuribus manant, sive nummaria navitas reditus bonaque producens. Quam ob causam fit ut «caput primarium sustentationis Sedis Apostolicæ efficiatur ex donationibus voluntariis», ratione universalis cuiusdam necessitudinis a catholicorum hominum familia, immo aliunde etiam exhibitæ, quæ illam caritatis communionem mirum in modum exprimit, cui Apostolica Sedes in mundo præsidet et ex qua vivit.

Ex hac condicione quædam consequuntur in rerum usu et in cotidiana agendi ratione eorum, qui cum Sancta Sede adiutricem operam coniungunt: nempe «spiritus parsimoniæ», «studium semper animadvertendi veram atque eximiam rationem nummariam eiusdem Sedis Apostolicæ necnon nummariæ rei originem», «magna Providentia fiducia»: atque, præter omnes hasce dotes, ii qui «Sanctæ Sedi serviunt persuasissimum habere debent laborem suum exigere ecclesialem obligationem vivendi ex spiritu veræ fidei, ac partes iuridiciales et ad administrationem pertinentes necessitudinis cum Sede Apostolica, in luce peculiari consistere».

4. Laboris remuneratio, quæ Sanctæ Sedis cooperatoribus sive ecclesiasticis sive laicis debetur secundum proprias eorum vitæ condiciones, principalibus doctrinæ socialis Ecclesiæ normis regitur, a Summorum Pontificum magisterio absolutissime declaratis, iam inde ab editis Litteris Encyclicis Leonis XIII a verbis Rerum novarum incipientibus usque ad Ioannis Pauli II Litteras Encyclicas Laborem exercens et Sollicitudo rei socialis appellatas.

Sancta Sedes, quamquam œconomicorum bonorum penuria laborat, gravibus oneribus omnimode respondere nititur, quibus erga suos cooperatores tenetur — illis etiam quædam rei cotidianæ beneficia præstandoratione tamen habita illius condicionis, Apostolicæ Sedi propriæ et in Summi Pontificis Epistula explanatæ, qua ipsa nulli alii Civitatum formæ æquanda est, cum communibus facultatibus redituum comparandorum privetur, nisi eorum qui ab universali caritate manant. Attamen Sancta Sedes sibi est conscia — atque eadem Epistula de hoc perspicue agitactuosam sociam omnium operam, peculiari autem modo laicorum administrorum, necessariam esse ut rationes et normæ, iura atque officia protegantur, quæ ex «iustitia sociali», recte ad rem deducenda, in necessitudinibus operatorem inter et conductorem oriuntur. Ad quæ respiciendo, Epistula operam memoravit quam, ad hunc finem spectando, operatorum Societates præstare possunt, sicut «Consociatio Laicorum Vaticanorum Administrorum», tunc temporis recens orta ad sollicitudinis et iustitiæ spiritum promovendum per frugiferum inter varios officiorum ordines colloquium. Epistula vero monuit cavendum esse, ne huiusmodi instituta principale consilium detorquerent, quo communitas laboris Petri Sedi præstandi regatur oportet, hisce verbis: «Non est tamen secundum Ecclesiæ socialem doctrinam eiusmodi societates ad conflictationem præter modum vergere aut ad ordinum inter ipsos dimicationem; nec nota politica insignes esse debent aut servire, aperte vel clam, causæ alicuius factionis aut aliorum entium proposita spectantium valde diversæ naturæ».

5. Eodem autem tempore Summus Pontifex suam certam declaravit fidem, eiusmodi Consociationescuiusmodi est illa, quæ supra commemorata est — «in ineundis quæstionibus ad laborem pertinentibus et in utiliter atque continuo disserendo cum Institutis competentibus, ante oculos esse habituras quoquo modo peculiarem Sedis Apostolicæ naturam».

Quoniam autem laicis Civitatis Vaticanæ administris cordi præsertim fuit, ut operum conformatio et omnia ad laboris quæstionem attinentia aptius usque temperarentur, Summus Pontifex disposuit ut «opportuna instrumenta exsecutoria» appararentur «ut, per accommodatas normas et structuras, foveatur profectus communitatis laboris iuxta exposita principia».

Huic Supremi Ecclesiæ Pastoris sollicitudini nunc respondet institutio, «Officii Laboris apud Apostolicam Sedem» (compendiariis litteris U.L.S.A. appellati), quod per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas promulgatur una cum instrumento, quo eiusdem Officii describuntur ac singillatim exponuntur compositio, auctoritas, munera, regendi et consulendi organa cum propriis normis ad æquum, efficacem celeremque ipsius processum fovendum; idem præterea Officium, cum nunc noviter erectum sit, accommodum navitatis tempus «ad experimentum» exigit, ut sive collata præcepta agendique modi comprobentur, sive eius momentum re et veritate recognoscatur. Quæ Apostolicæ Litteræ Motu Proprio datæ atque novi Officii Laboris disciplina simul in vulgus eduntur una cum promulgata Constitutione Apostolica de Curiæ Romanæ renovatione.

6. Laboris Officii præcipuus prævalensque finispræter alios, ad quorum assecutionem idem ad rem effectum est — huc potissimum spectat ut in variis adiutorum Sedis Apostolicæ ordinibus, laicorum præsertim, illa promoveatur ac servetur laboris communitas, cuius nota omnes insigniri debent, qui ad honorem onusque inserviendi ministerio Petriano vocati sunt.

Iterum iterumque explicandum est, hosce adiutores ad peculiarem Ecclesiæ conscientiam in se ipsis fovendam atque colendam teneri, quæ eos ad munera sibi commissa adimplenda, quantacumque sint, aptiores usque reddat: munera dicimus, quæ prorsus non sunt cuiusdam dati et accepti rationes, sicut illæ, quæ cum institutis in civili societate exstantibus intercedere possunt, sed ministerium efficiunt ipsi Christo præbitum, qui «non venit ministrari, sed ministrare» (Mt 20, 28).

Omnes ergo Sanctæ cooperatores, sive ecclesiastici sive laici, velut ob honoris laudem comparandam, atque sincero animo proprii muneris coram Deo et hominibus conscii, sibi proponere debent ut suam sacerdotum et Christi fidelium vitam in exempli modum agant, sicut a Dei mandatis, ab ecclesiasticis legibus et ab actis Concilii Vaticani II, præsertim illis quæ a verbis incipiunt Lumen gentium, Presbyterorum ordinis atque Apostolicam actuositatem, proponitur. Attamen hoc liberum est consilium, quo plena conscientia quædam assumuntur onera, quorum momentum non modo in singulos, sed etiam in illorum familias, immo in ipsum laboris communitatis ambitum recidit, quem Sanctæ Sedis cooperatores efficiunt.

«Quærendum nobis est “cuius spiritus simus'' (cfr. Lc 9, 55 Vulg.)»: ita Summus Pontifex in extrema Epistula scribit; ideo singuli atque omnes, propriam qua hominum et qua christianorum sinceritatem quærendo, tenentur ad illa promissa vinculaque fideliter servanda, quibus libera voluntate obstricti sunt cum ad operam Sanctæ Sedi præstandam sunt adlecti.

7. Quo præsentior consiliorum et normarum ratio habeatur, quæ Summus Pontifex per memoratem Epistulam, ad Cardinalem a Publicis Ecclesiæ negotiis missam, de laboris significatione Apostolicæ Sedi præbendi significavit, ipsius integrum exemplum infra editur: ea enim fundamentum et signum habenda est omnis illius necessitudinis, quæ intra laboris communitatis ambitum, Apostolicæ Sedi adiutricem operam navantis, ad simul agendum atque ad consensionem tuendam habeatur oportet.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License