2.
Habita igitur ratione huius communionis, universam Ecclesiam veluti
conglutinantis, etiam hierarchica eiusdem Ecclesiæ constitutio explicatur
atque ad effectum deducitur: quæ collegiali simul ac primatiali,
natura ab ipso Domino prædita est, cum «Apostolos ad modum collegii seu
cœtus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum præficit».
Hic præsertim agitur de speciali illa ratione, qua Ecclesiæ
Pastores triplex Christi munus participant, docendi scilicet, sanctificandi
atque gubernandi: et sicut Apostoli id una cum Petro egerunt, ita haud
dissimili modo id Episcopi agunt simul cum Romano Episcopo. Ut Concilii
Vaticani II verbis denuo utamur, «Episcopi igitur communitatis ministerium cum
adiutoribus presbyteris et diaconis susceperunt, loco Dei præsidentes
gregi, cuius sunt Pastores, ut doctrinæ magistri, sacri cultus
sacerdotes, gubernationis ministri. Sicut autem permanet munus a Domino
singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius
transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine
sacrato Episcoporum iugiter exercendum». Itaque fit ut «Collegium hoc» —
Episcoporum dicimus cum Romano Pontifice coniunctorum — «quatenus ex multis
compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno
capite collectum, unitatem gregis Christi» exprimat.
Episcoporum
autem potestas atque auctoritas diaconiæ notam præ se fert,
ad ipsius Iesu Christi exemplum accommodatam, qui «non venit, ut ministraretur
ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc
10, 45). Potestas ergo, quæ in Ecclesia datur, potissimum secundum serviendi
normam et intellegenda et exercenda est, ita ut huiusmodi auctoritas pastorali
nota in primis polleat.
Id vero ad
singulos Episcopos in propria cuiusque particulari Ecclesia spectat; attamen
tanto magis ad Romanum Episcopum pertinet, cuius ministerium Petrianum in
universalis Ecclesiæ bonum utilitatemque procurandam incumbit: Romana
enim Ecclesia præsidet «universo caritatis cœtui», ideoque caritati
inservit. Ex hoc potissimum principio processerunt vetusta ilia verba «Servus
Servorum Dei», quibus Petri Successor denominatur atque definitur.
Quam ob causam,
Romanus Pontifex Ecclesiarum etiam particularium negotia, ab Episcopis ad se
delata aut utcumque cognita, diligenter perpendere curavit, ut, pleniore rerum
experientia exinde adepta, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi totiusque
Ecclesiæ Pastoris, fratres suos in fide confirmaret (cf. Lc 22,
32). Id enim persuasum sibi habebat mutuam inter Episcopos in universo orbe
constitutos et Romanum Episcopum communionem, in vinculo unitatis, caritatis et
pacis, maximum afferre emolumentum unitati fidei necnon disciplinæ in
cuncta Ecclesia promovendæ atque tuendæ.
|