3.
Quibus præmissis, sic intellegitur diaconia, quæ Petri
eiusque successorum propria est, ut necessario referatur ad aliorum
apostolorum, eorumque successorum, diaconiam, quæ ad ædificandam
Ecclesiam in hoc mundo unice intendit.
Hæc
necessaria ministerii Petriani ratio ac necessitudo cum ceterorum apostolorum
munere ac ministerio quoddam signum iam antiquitus postulavit, atque postulare
debet, quod non modo ad instar symboli, sed etiam in rerum veritate exstaret.
Hanc quidem necessitatem Decessores Nostri, apostolici laboris gravitate
perculsi, dilucide impenseque senserunt, sicuti, exempli gratia, Innocentii III verba testantur, qui anno MCXCVIII ad Galliæ Episcopos prælatosque
hæc scripsit, cum ad ipsos suum quendam Legatum mitteret: «Licet commissa
nobis a Domino potestatis ecclesiastice plenitudo universis Christi fidelibus
nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis humanæ
non possumus ampliare [...]. Quia vero lex humane conditionis non patitur nec
possumus in persona propria gerere sollicitudines universas, interdum per
fratres nostros, qui sunt membra corporis nostri, ea cogimur exercere, que, si
commoditas ecclesie sustineret, personaliter libentius impleremus».
Inde quidem
perspiciuntur atque intelleguntur sive natura illius instituti, quo Petri
successor usus est in sua exercenda missione in universalis Ecclesiæ
bonum, sive agendi ratio, qua ipsum institutum commissa munera ad effectum
deduceret oportuit: Romanam Curiam dicimus, quæ in ministerii Petriani
adiutorium ab antiquis temporibus adlaborat præstandum.
Nam ut illa,
quam diximus, frugifera communio firmior exstaret atque uberius usque proficeret,
Romana Curia ad id exorta est, ut scilicet efficacius redderetur muneris
exercitium Pastoris Ecclesiæ, quod Petro eiusque successoribus ab ipso
Christo traditum est, quodque in dies crevit ac dilatatum est. Enimvero
Decessor Noster Xystus V in
Constitutione apostolica Immensa æterni Dei fatebatur: «Romanus
Pontifex, quem Christus Dominus Corporis sui, quod est Ecclesia, visibile caput
constituit omniumque Ecclesiarum sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam
immensi oneris adiutores advocat atque adsciscit [...] ut partita inter eos (sc.
Cardinales) aliosque Romanæ Curiæ magistratus ingenti curarum
negotiorumque mole, ipse tantæ potestatis clavum tenens, divina gratia
adiutrice, non succumbat».
|