Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • Introductio
    • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4. Revera, ut iam quædam historiæ lineamenta proponamus, Romani Pontifices, iam inde a remotissimis temporibus, in suo ministerio ad universæ Ecclesiæ bonum procurandum sive singulos viros sive instituta adhibuerunt, qui ex Romana Ecclesia deligebantur, siquidem eadem Ecclesia Beati Petri apostoli a Decessore Nostro Gregorio Magno nuncupata est.

Primum enim presbyterorum diaconorumve, ad eandem Ecclesiam pertinentium, opera usi sunt, qui vel legati munere fungerentur, vel pluribus missionibus interessent, vel Romanorum Pontificum partes in Œcumenicis Conciliis agerent.

Cum autem peculiaris momenti res tractandæ erant, Romani Pontifices in auxilium vocaverunt Synodos vel Concilia Romana, ad quæ Episcopi, in ecclesiastica provincia Romana suo munere fungentes, arcessebantur; hæc vero non modo quæstiones ad doctrinam et magisterium spectantes agebant, sed etiam ad tribunalium instar procedebant, in quibus Episcoporum causæ, ad Romanum Pontificem delatæ, iudicabantur.

Ex quo autem tempore Cardinales speciale momentum in Romana Ecclesia adsumere cœperunt, præsertim in Papæ electione, quæ inde ab anno MLIX ipsis reservata est, iidem Romani Pontifices Patrum Cardinalium collata opera magis magisque usi sunt, ita ut Romanæ Synodi vel Concilii munus gradatim deminueretur, donec reapse cessaret.

Quare evenit ut, præsertim post sæculum XIII, Summus Pontifex omnia Ecclesiæ negotia una cum Cardinalibus, in Consistorium coadunatis, ageret. Ita factum est, ut instrumentis non stabilibus, videlicet Conciliis seu Romanis Synodis, stabile aliud succederet, quod Romano Pontifici semper præsto esset.

Decessor Noster Xystus V, per iam commemoratam Constitutionem Apostolicam Immensa æterni Dei, die XXII mensis Ianuarii anno MDLXXXVIII — qui fuit MDLXXXVII ab Incarnatione D.N.I.C.Romanæ Curiæ compagem eius formalem dedit seriem XV Dicasteriorum instituendo, eo consilio ut uni Cardinalium Collegio plura subrogarentur collegia, e quibusdam Cardinalibus exstantia, quorum tamen auctoritas ad definitum quendam campum certamque materiam restringeretur; quam ob rem Summi Pontifices huiusmodi collegialium consiliorum viribus maxime frui poterant. Consistorii ideo nativum munus propriumque momentum valde deminuta sunt.

Volventibus tamen sæculis ac rationibus historicis rerumque condicionibus mutantibus, temperamenta quædam atque immutationes accesserunt, præsertim cum sæculo XIX Cardinalium Commissiones institutæ sunt, quarum esset Summo Pontifici adiutricem operam præter alia Romanæ Curiæ Dicasteria conferre. Denique, opera et iussu S. Pii X, Decessoris Nostri, edita est Constitutio apostolica Sapienti consilio, die XXIX mensis Iunii anno MCMVIII, in qua, respectu etiam propositi ecclesiasticas leges in Codicem iuris canonici colligendi, hæc Ipse scripsit: «Maxime opportunum visum est a Romana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Romano Pontifici Ecclesiæque operam suam præstare facilius valeat et suppetias ferre perfectius». Cuius reformationis hi præcipui fuerunt effectus: Sacra Romana Rota, quæ anno MDCCCLXX munere cessaverat, ea ratione restituta est, ut iudicialia negotia ageret, dum Congregationes, amissa iudiciorum competentia, administrationis instrumenta unice fierent. Præterea, principium instauratum est, quo Congregationes suo proprio iure, nemini alii attribuendo, gauderent, scilicet ut singulæ res a suo quæque Dicasterio, non vero simul a pluribus, tractari deberent.

Quæ quidem Pii X reformatio, postea in Codice iuris canonici anno MCMXVII a Benedicto XV, Decessore Nostro, promulgato, sancita et completa, fere immutata permansit usque ad annum MCMLXVII, non multo post Concilium Œcumenicum Vaticanum II peractum, in quo Ecclesia altius sui ipsius mysterium exploravit suumque vividius prospectavit officium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License