6.
Cum inscrutabili Providentiæ consilio ad universalis Ecclesiæ
pascendæ munus vocati simus, iam a Pontificatus primordiis sategimus non
solum de re tam gravi Dicasteriorum mentem exquirere, verum etiam ab universo
Cardinalium Collegio iudicium postulare. Qui Patres Cardinales, in generali Consistorio
bis congregati, rei incubuerunt atque consilia præbuerunt de itinere
rationibusque persequendis in Romanæ Curiæ ordinatione. Cardinales
enim cum Romani Episcopi ministerio arctissimo ac singulari vinculo
coniunguntur, eidemque «adsunt sive collegialiter agendo, cum ad
quæstiones maioris momenti tractandas in unum convocantur, sive ut
singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem [...] operam
præstando in cura præsertim cotidiana universæ
Ecclesiæ»: ii igitur in primis sciscitandi erant in tanti momenti causa.
Perampla
sententiarum rogatio, quam supra memoravimus, apud Romanæ Curiæ
Dicasteria, ut æquum erat, iterum facta est. Generalis consultationis
fructus illud exstitit «Schema Legis peculiaris de Curia Romana», cui apparando
incubuit Prælatorum Commissio, Patre Cardinali præside, duos fere
annos adlaborans, quodque singulorum Cardinalium, Ecclesiarum Orientalium
Patriarcharum, Episcoporum Conferentiarum per earum Præsides, et
Romanæ Curiæ Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario
Cardinalium Cœtu anno MCMLXXXV excussum. Quod attinet ad Episcoporum Conferentias,
oportebat ut de Ecclesiarum particularium necessitatibus atque de earum hac in
materie exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus per vere
universalem sententiam certiores fieremus; quæ omnia ut plane nosceremus,
occasionem potissimum præbuit peropportunam extraordinaria Synodus
pariter anno MCMLXXXV celebrata,
sicut iam mentionem fecimus.
Denique
Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem specialiter condita, ratione habita
animadversionum et consiliorum ex multiplicibus consultationibus acceptorum,
atque sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem peculiarem
pro Curia Romana apparavit, novo Codici iuris canonici congruenter aptatam.
Quam quidem
peculiarem Legem hac præsenti Constitutione apostolica promulgare
volumus, dum quartum nuper exspiravit sæculum a commemorata Constitutione
apostolica Immensa æterni Dei Xysti V, atque octogesimus recurrit
annus a S. Pii X Constitutione apostolica
Sapienti consilio, viginti denique vix expletis annis ex quo Constitutio
apostolica Pauli VI Regimini Ecclesiæ universæ vim suam
exserere cœpit, quacum hæc Nostra arcte coniungitur, quippe quod
utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione et mente, originem
quodammodo ducat.
|