Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • Introductio
    • 7
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7. mens atque cogitatio, Concilio Vaticano II congruentes, renovatæ Romanæ Curiæ actuositatem firmant et exprimunt. Quæ quidem hisce Concilii enuntiatur verbis: «In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanæ Curiæ Dicasteriis, quæ proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum Pastorum».

Patet igitur Romanæ Curiæ munus, etsi ad propriam Ecclesiæ constitutionem, iure divino conditam, non pertinet, indolem tamen vere ecclesialem habere, quatenus ab universalis Ecclesiæ Pastore suam et exsistentiam et competentiam trahat. Ea enim in tantum exstat atque adlaborat, in quantum ad ministerium Petrianum refertur in eoque fundatur. Quoniam autem Petri ministerium, utpote «servi servorum Dei», sive erga universam Ecclesiam sive erga totius Ecclesiæ Episcopos exercetur, Romana etiam Curia, Petri successori inserviens, ad universam Ecclesiam atque ad Episcopos iuvandos pariter spectat.

Plane inde elucet præcipuam notam omnium singulorumque Romanæ Curiæ Dicasteriorum esse eius indolem ministerialem, sicut iam prolata verba e Decreto «Christus Dominus» declarant, et hæc præsertim: «Romanus Pontifex utitur Romanæ Curiæ Dicasteriis». Perspicue enim indoles instrumentalis Curiæ his indicatur, et ipsa veluti instrumentum in manibus Pontificis quodammodo describitur, ita ut nulla vi nullaque potestate polleat præter eas quas ab eodem Summo Pastore recipit. Ipse enim Paulus VI, iam duobus annis antequam Decretum Christus Dominus promulgaretur, scilicet anno MCMLXIII, Romanam Curiam definivit instrumentum immediatæ adhæsionis et absolutæ obœdientiæ, quo Summus Pontifex ad suam universalem missionem explendam utitur. Quæ notio in Constitutione apostolica Regimini Ecclesiæ universæ passim usurpata est.

Hæc indoles ministerialis vel instrumentalis aptissime revera videtur huius valde benemeriti venerandique instituti naturam definire eiusque actionem significare, quæ totæ in eo consistunt ut auxilium Summo Pontifici eo validius et efficacius præstet, quo magis conformiter ac fidelius eius voluntati sese præbere nitatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License