8.
Præter hanc indolem ministerialem, a Concilio Vaticano II character, ut
ita dicamus, vicarius Romanæ Curiæ in luce ulterius ponitur,
quandoquidem ipsa ut iam diximus, non proprio iure neque proprio marte
operatur: potestatem enim a Romano Pontifice acceptam exercet essentiali quadam
et nativa cum Ipso necessitudine, quia huiusmodi potestatis proprium est ut
agendi studium cum voluntate illius, a quo oritur, semper coniungat, ea quidem
ratione ut eiusdem voluntatis fidelem interpretationem, consonantiam, immo
quasi æqualitatem præ se ferat atque manifestet, in Ecclesiarum
bonum atque in Episcoporum servitium. Ex huiusmodi indole Romana Curia vim
roburque haurit, pariterque officiorum suorum limites ac normarum codicem
invenit.
Huius autem
potestatis plenitudo in capite seu in ipsa Christi Vicarii persona insidet, qui
propterea Curiæ Dicasteriis eam committit pro singulorum competentia
atque ambitu. Quoniam autem Romani Pontificis munus Petrianum sicut diximus, ad
fratrum Episcoporum Collegii munus suapte natura refertur, ad id simul spectans
ut universa Ecclesia singulæque particulares Ecclesiæ
ædificentur, constabiliantur atque dilatentur, eadem Curiæ diaconia,
qua Ipse in suo personali munere exercendo utitur, necessario pariter refertur
ad personale Episcoporum munus, sive utpote Episcopalis Collegii membrorum,
sive utpote particularium Ecclesiarum Pastorum.
Quam ob causam
non modo longe abest ut Romana Curia personales rationes ac necessitudines
inter Episcopos atque Summum Pontificem quoddam veluti diaphragma impediat
vel condicionibus obstringat, sed contra ipsa est, atque magis magisque sit
oportet, communionis atque sollicitudinum participationis administra.
|