9.
Ratione igitur suæ diaconiæ, cum ministerio Petriano
coniunctæ, eruendum est tum Romanam Curiam cum totius orbis Episcopis
arctissime coniungi, tum eosdem Pastores eorumque Ecclesias primos
principalioresque esse veluti beneficiarios operis Dicasteriorum. Quod eiusdem
Curiæ etiam compositione probatur.
Etenim Romanam
Curiam omnes fere componunt Patres Cardinales, ad Romanam Ecclesiam proprio
nomine pertinentes, qui proxime Summum Pontificem in universali Ecclesia
gubernanda adiuvant, quique insuper cuncti sive in ordinaria sive in
extraordinaria Consistoria convocantur, cum graviora negotia tractanda id
suadeant; quo igitur fit ut, necessitates totius Populi Dei plenius
cognoscentes, Ecclesiæ universæ bono prospicere pergant.
Huc etiam
accedit quod singulis Dicasteriis præpositi episcopali charactere et
gratia plerumque pollent ad unumque Episcoporum Collegium pertinent, itemque eadem
etiam erga universam Ecclesiam sollicitudine urgentur, qua omnes Episcopi, in
communione hierarchica cum Romano Episcopo suo Capite, devinciuntur.
Cum insuper
inter Dicasteriorum membra aliqui cooptentur diœcesani Episcopi, «qui
mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius
referre valeant», per Romanam Curiam collegialis affectus, qui inter Episcopos
eorumque Caput intercedit, ad concretam applicationem perducitur,
idemque ad totum mysticum Corpus extenditur, «quod est etiam corpus
Ecclesiarum».
Qui quidem
collegialis affectus inter varia quoque Dicasteria colitur. Omnes enim
Cardinales Dicasteriis præpositi certis temporibus inter se conveniunt,
vel ipsorum partes agentes cum peculiares quæstiones tractandæ
sint, ut collatis consiliis de potioribus quæstionibus certiores fiant ad
illasque solvendas mutuum adiutorium conferant atque ideo agendi cogitandique
unitatem in Romana Curia provideant.
Præter
hos episcopali potestate præditos viros ad Dicasteriorum navitatem plurimi
requiruntur operis adiutores, qui suo labore, haud raro abscondito neque levi
vel facili, ministerio Petriano inserviant ac prosint.
Etenim in
Romanam Curiam advocantur sive diœcesani ex universo terrarum orbe
presbyteri, qui sacerdotii ministerialis participes, cum Episcopis arcte
coniunguntur; sive Religiosi, e quibus maxima pars sunt presbyteri, atque
Religiosæ Sodales, qui vitam suam ad Evangelii consilia diversimode
componunt, ad Ecclesiæ bonum augendum atque ad singulare Christi testimonium
coram mundo præstandum; sive laici viri atque mulieres, qui ob Baptismi
atque Confirmationis virtutem proprio apostolico munere funguntur. Quæ
plurium virium conspiratio efficit ut omnes Ecclesiæ ordines in
pastoralem Romanæ Curiæ operam continuandam efficacius usque
adiuvent Summum Pontificem, cum Ipsius ministerio coniuncti. Exinde etiam
patet, huiusmodi omnium Ecclesiæ ordinum servitium nihil simile in civili
societate invenire, atque ipsorum laborem cum animo vere serviendi
præstandum esse, ad ipsius Christi diaconiam sequendam atque imitandam.
|