10.
Clare inde elucet Romanæ Curiæ ministerium, sive in semet ipso
consideretur, sive ob ipsius rationes cum universæ Ecclesiæ
Episcopis, sive ob fines, ad quos contendit atque ob concordem caritatis affectum,
quo ducatur oportet, quadam collegialitatis nota pollere, etiamsi ipsa
Curia nulli sit comparanda cuiuslibet naturæ collegio; quæ nota eam
ad inserviendum Episcoporum Collegio informat mediisque ad id idoneis instruit.
Quin immo, ipsorum etiam Episcoporum sollicitudinem pro universa Ecclesia
exprimit, siquidem Episcopi huiusmodi curam atque sedulitatem «cum Petro et sub
Petro» participant.
Quod sane maxime excellit et symbolicam vim
præ se fert, cum Episcopi — ut iam supra diximus — vocantur ut singulis
Dicasteriis sociam operam præbeant. Præterea omnibus et
singulis Episcopis integrum ius manet et officium ipsum Beati Petri Successorem
adeundi, potissimum per visitationes «ad Apostolorum limina».
Hæ
visitationes, ob supra exposita ecclesiologica et pastoralia principia,
propriam peculiaremque significationem accipiunt. Sunt enim in primis maximi
momenti opportunitas, et veluti centrum constituunt supremi illius ministerii,
Summo Pontifici commissi: nam Ecclesiæ universalis Pastor tunc communicat
atque colloquitur cum particularium Ecclesiarum Pastoribus, qui ad ipsum se
conferunt ut in eo Cepham videant (cf. Gal 1, 18), suarum diœcesium
quæstiones coram atque privatim cum Ipso pertractent cum eoque ideo
omnium Ecclesiarum sollicitudinem participent (cf. 2 Cor 11, 28). Quam
ob rem, per visitationes ad limina communio atque unitas in intima
Ecclesiæ vita maximopere foventur.
Eædem
præterea Episcopis copiam commoditatemque præbent, ut cum
competentibus Romanæ Curiæ Dicasteriis considerent atque explorent
tum studia ad doctrinam actionemque pastoralem attinentia, tum apostolatus
incepta, tum difficultates, quæ æternæ salutis
procurandæ missioni, ipsis concreditæ, se interponant.
|