11.
Cum igitur Romanæ Curiæ navitas cum munere Petriano iuncta in eoque
fundata, in bonum simul universæ Ecclesiæ sive Ecclesiarum
particularium cedat, ea præprimis ad explendum unitatis ministerium
vocatur, quod Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino
placito perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesiæ constitutus est.
Quapropter unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus,
tutandus promovendus perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis
potissimum qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis
particularibus sunt.
Igitur
cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici præstat, hoc unitatis
ministerio fulcitur: hæc autem in primis unitas est Fidei,
quæ sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a
quo munus supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est
pariter unitas disciplinæ, quoniam agitur de generali disciplina
Ecclesiæ, quæ in normarum morumque complexu consistit,
fundamentalem Ecclesiæ constitutionem conformat, atque media salutis
eorumque rectam administrationem tuetur, una cum Populi Dei ordinata compagine.
Eadem unitas,
quam nullo non tempore regimen Ecclesiæ universæ tuendam curat a
diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum
nedum detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quæ Spiritus
Sanctus profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi
insularum ad instar vel fugæ a centro exoriantur, sed omnia in altiorem
unius Ecclesiæ structuram componantur. Quod principium Decessor Noster
Ioannes Paulus I optime commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus hæc
de Romanæ Curiæ institutis asseveravit: eadem «Christi Vicario id
præstant ut apostolico ministerio, cuius Ipse universæ
Ecclesiæ debitor est, certe ac definite fungi possit, atque hac ratione
provident ut legitimæ agendi libertates sese organico modo explicent,
servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinæ immo etiam fidei
unitatem, ad Ecclesiæ naturam pertinentem, pro qua Christus antequam pateretur
oravit».
Quo fit ut supremum unitatis ministerium
universalis Ecclesiæ legitimas consuetudines, populorum mores atque
potestatem, quæ iure divino ad Ecclesiarum particularium Pastores
pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti patet, prætermittere non valet quin
manus apponat quotiescumque graves rationes pro tuenda unitate in fide, in
caritate vel in disciplina id postulent.
|