12.
Munus itaque Romanæ Curiæ ecclesiale cum sit, cooperationem totius
Ecclesiæ, ad quam dirigitur, requirit. Nemo enim in Ecclesia ab aliis est
seiunctus, immo quisque cum ceteris omnibus unum idemque efficit corpus.
Cuiusmodi
cooperatio per illam communionem agitur, e qua exordium sumpsimus, scilicet
vitæ, caritatis et veritatis, in quam Populus messianicus a Christo
Domino est constitutus, ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et
tamquam lux mundi et sal terræ ad universum mundum mittitur. Sicut ergo
Romanæ Curiæ est cum omnibus Ecclesiis communicare, ita Pastores
Ecclesiarum particularium, quas ipsi «ut vicarii et legati Christi regunt», cum
Romana Curia communicare satagant oportet, ut per hæc fidentia commercia,
firmiore vinculo cum Petri Successore obstringantur.
Quæ inter
Ecclesiæ centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam mutua communicatio,
dum nullius extollit auctoritatis fastigium, communionem inter omnes
maximopere promovet, ad instar viventis cuiusdam corporis, quod ex mutuis
omnium membrorum rationibus constat atque operatur. Quod feliciter expressit
Paulus VI Decessor Noster: «Liquet enim motui ad centrum ac veluti ad cor
Ecclesiæ respondere opus esse alium motum, qui a medio ad extrema feratur
atque quadam ratione omnes et singulas Ecclesias, cunctos et singulos Pastores
ac fideles attingat, ita ut ille significetur et ostendatur thesaurus
veritatis, gratiæ et unitatis, cuius Christus Dominus ac Redemptor Nos
effecit participes, custodes ac dispensatores».
Quæ omnia
eo pertinent, ut uni eidemque Populo Dei efficacius præbeatur ministerium
salutis; ministerium dicimus, quod præprimis postulat mutuum inter
particularium Ecclesiarum Pastores et universæ Ecclesiæ Pastorem
adiutorium, ita ut omnes collatis viribus adnitantur adimplere supremam eam
legem, quæ est salus animarum.
Nihil omnino
aliud, quam ut huic saluti animarum uberius usque consulerent, Summi Pontifices
voluerunt, sive Romanam Curiam condendo, sive novis Ecclesiæ mundique
condicionibus ipsam aptando, sicut e rerum historia patet. Iure igitur merito
Paulus VI Romanam Curiam, veluti
alterum Hierosolymitanum cenaculum, et sanctæ Ecclesiæ prorsus
deditam sibi effingebat. Nosmetipsi idcirco ediximus omnibus, qui in ipsa
operam dant, unicam agendi rationem esse et normam Ecclesiæ et erga
Ecclesiam alacre præstare servitium. Immo in hac nova de Romana Curia
Lege statuere voluimus, ut quæstiones omnes a Dicasteriis tractentur
«viis [...] ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et
Ecclesiæ bonum tum præsertim ad animarum salutem».
|