14.
Hisce omnibus attentis, opera peritorum virorum adhibita, sapienti consilio et
collegiali affectu suffulti Patrum Cardinalium et Episcoporum, diligenter
perspectis Romanæ Curiæ natura et munere, hanc Apostolicam
Constitutionem exarari iussimus, spe ducti ut veneranda hæc et regimini
Ecclesiæ necessaria institutio, novo illi pastorali instinctui
respondeat, quo præsertim post celebratum Concilium Vaticanum II fideles
omnes, laici, presbyteri et præsertim Episcopi aguntur, quo penitius
usque audiant atque sequantur ea quæ Spiritus dicat Ecclesiis (cf. Ap
2, 7).
Quemadmodum
enim omnes Ecclesiæ Pastores, atque inter ipsos speciali modo Romanus
Episcopus, persentiunt se esse «ministros Christi et dispensatores mysteriorum
Dei» (1 Cor 4, 1), atque cupiunt se præprimis adiutores
præbere fidelissimos, quibus Æternus Pater facile utatur ad salutis
opus in mundo prosequendum, ita Romana Curia, in singulis quibusque exercitatis
suæ magni momenti navitatis orbibus, peroptat ut ipsa quoque eodem
Spiritus eodemque amatu pervadatur: Spiritum dicimus Filii hominis, Christi
Unigeniti Patris, qui «venit [...] salvare quod perierat» (Mt 18, 11),
cuiusque unicum amplissimumque optatum perpetuo eo contendit, ut omnes homines
«vitam habeant et abundantius habeant» (Io l0, 10).
Propterea,
opitulante Dei gratia ac favente Beatissimæ Virginis Mariæ,
Ecclesiæ Matris, auxilio, normas de Romana Curia quæ sequuntur
statuimus atque decernimus.
|