De Dicasteriorum structura
Art. 2 — § 1.
Dicasteriorum nomine intelleguntur: Secretaria Status, Congregationes,
Tribunalia, Consilia et Officia, scilicet Camera Apostolica, Administratio Patrimonii
Sedis Apostolicæ, Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ
Sedis.
§ 2. Dicasteria
sunt inter se iuridice paria.
§ 3. Institutis autem Curiæ
Romanæ accedunt Præfectura Pontificalis Domus et Officium de
Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis.
Art. 3 — § 1. Dicasteria, nisi ob peculiarem
ipsorum naturam aut specialem legem aliam habeant structuram, constant ex
Cardinali Præfecto vel Archiepiscopo Præside, cœtu Patrum
Cardinalium et quorundam Episcoporum, adiuvante Secretario. Iisdem adsunt Consultores
et operam præstant Administri maiores atque congruus Officialium numerus.
§ 2. Iuxta peculiarem naturam quorundam
Dicasteriorum, ipsorum cœtui adscribi possunt clerici necnon alii
Christifideles.
§ 3. Congregationis
autem Membra proprie dicta sunt Cardinales et Episcopi.
Art. 4 — Præfectus vel Præses
Dicasterium moderatur, id dirigit eiusdemque personam gerit.
Secretarius, cooperante Subsecretario,
Præfectum vel Præsidem in Dicasterii negotiis personisque
moderandis, adiuvat.
Art. 5 — § 1. Præfectus vel
Præses, Membra cœtus, Secretarius ceterique Administri maiores
necnon Consultores a Summo Pontifice ad quinquennium nominantur.
§ 2. Expleto
septuagesimo quinto ætatis anno, Cardinales præpositi rogantur ut
officii renuntiationem exhibeant Romano Pontifici, qui, omnibus perpensis,
providebit. Ceteri Moderatores necnon Secretarii, expleto septuagesimo quinto
ætatis anno, a munere cessant; Membra octogesimo anno expleto; qui tamen
ratione muneris alicui Dicasterio adscripti sunt, cessante munere, desinunt
esse Membra.
Art. 6 —
Occurrente morte Summi Pontificis, omnes Dicasteriorum Moderatores et Membra a
munere cessant. Excipiuntur Romanæ Ecclesiæ Camerarius et
Pænitentiarius Maior, qui ordinaria negotia expediunt, ea Cardinalium
Collegio proponentes, quæ ad Summum Pontificem essent referenda.
Secretarii
ordinario moderamini Dicasteriorum prospiciunt, negotia tantum ordinaria
curantes; ipsi vero indigent confirmatione Summi Pontificis, intra tres ab Eius
electione menses.
Art. 7 — Membra
cœtus sumuntur, ex Cardinalibus sive in Urbe sive extra Urbem
commorantibus, quibus accedunt, quatenus peculiari peritia in rebus, de quibus
agitur, pollent, nonnulli Episcopi, præsertim diœcesani, necnon,
iuxta Dicasterii naturam, quidam clerici et alii Christifideles, hac tamen
lege, ut ea, quæ exercitium potestatis regiminis requirunt, reserventur
iis qui ordine sacro insigniti sunt.
Art. 8 —
Consultores quoque nominantur ex clericis vel ceteris Christifidelibus scientia
et prudentia præstantibus, ratione universalitatis, quantum fieri potest,
servata.
Art. 9 —
Officiales assumuntur ex Christifidelibus, clericis vel laicis, commendatis
virtute, prudentia, usu rerum, debita scientia, aptis studiorum titulis
comprobata, ex variis orbis regionibus, quantum fieri potest, selectis, ita ut
Curia indolem universalem Ecclesiæ exprimat. Candidatorum idoneitas
experimentis aliisve congruentibus modis pro opportunitate comprobetur.
Ecclesiæ
particulares, Moderatores Institutorum vitæ consecratæ et
Societatum vitæ apostolicæ ne omittant adiutricem operam
Apostolicæ Sedi præbere, sinentes ut eorum fideles aut sodales, si
opus fuerit, in Romanam Curiam arcessantur.
Art. 10 —
Unumquodque Dicasterium proprium habet archivum, in quo documenta recepta atque
exemplaria eorum, quæ missa sunt, in «protocollum» relata, ordinate, tuto
et secundum hodierni temporis rationes custodiantur.
|