Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • I NORMÆ GENERALES
    • De agendi ratione
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De agendi ratione

Art. 11 — § 1. Negotia maioris momenti cœtui generali, iuxta cuiusque Dicasterii naturam, reservantur.

§ 2. Ad plenarias sessiones, semel in anno, quantum fieri potest, celebrandas, pro quæstionibus naturam principii generalis habentibus aliisque, quas Præfectus vel Præses tractandas censuerit, omnia Membra tempestive convocari debent. Ad ordinarias autem sessiones sufficit ut convocentur Membra in Urbe versantia.

§ 3. Omnes cœtus sessiones Secretarius cum iure suffragium ferendi participat.

Art. 12Consultorum atque eorum qui ipsis assimilantur est studio rei propositæ diligenter incumbere suamque sententiam, pro more scriptam, de ea exarare.

Pro opportunitate atque iuxta cuiusque Dicasterii naturam, Consultores convocari possunt ut collegialiter quæstiones propositas examinent et, si casus ferat, sententiam communem proferant.

Singulis in casibus alii ad consulendum vocari possunt, qui, etsi in Consultorum numerum non sunt relati, peculiari tamen peritia rei pertractandæ commendentur.

Art. 13Dicasteria, secundum uniuscuiusque propriam competentiam, negotia tractant, quæ ob peculiare suum momentum, natura sua aut iure, Sedi Apostolicæ reservantur, atque ea quæ fines competentiæ singulorum Episcoporum eorumve cœtuum excedunt, necnon ea quæ ipsis a Summo Pontifice committuntur; in studium incumbunt problematum graviorum vigentis ætatis, ut actio pastoralis Ecclesiæ efficacius promoveatur apteque coordinetur, debita servata relatione cum Ecclesiis particularibus; promovent incepta pro bono Ecclesiæ universalis; ea denique cognoscunt, quæ Christifideles, iure proprio utentes, ad Sedem Apostolicam deferunt.

Art. 14Dicasteriorum competentia definitur ratione materiæ nisi aliter expresse cautum sit.

Art. 15Quæstiones tractandæ sunt ad tramitem iuris, sive universalis sive peculiaris Romanæ Curiæ, atque iuxta normas uniuscuiusque Dicasterii, viis tamen ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiæ bonum tum præsertim ad animarum salutem.

Art. 16Romanam Curiam fas est adire, præterquam officiali Latino sermone, cunctis etiam sermonibus hodie latius cognitis.

In commodum omnium Dicasteriorum «Centrum» constituitur pro documentis in alias linguas vertendis.

Art. 17 — Quæ ab uno Dicasterio præparantur documenta generalia cum aliis communicentur Dicasteriis, quorum interest, ut textu emendationibus forte propositis perfici possit et, collatis consiliis, etiam ad eorum exsecutionem concordius procedatur.

Art. 18Summi Pontificis approbationi subiciendæ sunt decisiones maioris momenti, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus speciales facultates tributæ sunt exceptisque sententiis Tribunalis Rotæ Romanæ et Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ intra limites propriæ competentiæ latis.

Dicasteria leges aut decreta generalia vim legis habentia ferre non possunt nec iuris universalis vigentis præscriptis derogare, nisi singulis in casibus atque de specifica approbatione Summi Pontificis.

Hoc autem sollemne sit ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus Dicasteriorum Summo Pontifici fuerit antea significatum.

Art. 19 — § 1. Recursus hierarchici a Dicasterio recipiuntur, quod competens sit ratione materiæ, firmo præscripto art. 21 § 1.

§ 2. Quæstiones vero, quæ iudicialiter sunt cognoscendæ, remittuntur ad competentia Tribunalia firmo præscripto artt. 52 et 53.

Art. 20Conflictus competentiæ inter Dicasteria, si qui oriantur, Supremo Tribunali Signaturæ Apostolicæ subiciantur, nisi Summo Pontifici aliter prospiciendum placuerit.

Art21 — § 1. Negotia, quæ plurium Dicasteriorum competentiam attingunt, a Dicasteriis, quorum interest, simul examinentur.

Ut consilia conferantur, a Moderatore Dicasterii, quod res agere cœpit, conventus convocetur, sive ex officio sive rogatu alius Dicasterii, cuius interest. Si tamen subiecta materia id postulet, res deferatur ad plenariam sessionem Dicasteriorum, quorum interest.

Conventui præest Dicasterii Moderator, qui eundem coëgit, vel eiusdem Secretarius, si soli Secretarii conveniant.

§ 2. Ubi opus fuerit opportune commissiones «interdicasteriales» permanentes, ad negotia tractanda, quæ mutua crebraque consultatione egeant, constituantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License