De visitationibus ad limina
Art. 28 — Iuxta
venerandam traditionem et iuris præscriptum, Episcopi, qui Ecclesiis
particularibus præsunt, Apostolorum limina, statutis temporibus, petunt
eaque occasione relationem super diœcesis statu Romano Pontifici exhibent.
Art. 29 —
Huiusmodi visitationes peculiare in vita Ecclesiæ habent momentum, quippe
quæ veluti culmen efficiant relationum cuiusvis Ecclesiæ particularis
Pastorum cum Romano Pontifice. Ipse enim, suos in Episcopatu fratres coram
admittens, cum illis de rebus agit, quæ ad bonum Ecclesiarum et ad
Episcoporum pascendi munus pertinent, ipsosque in fide et caritate confirmat
atque sustinet; quo quidem modo vincula hierarchicæ communionis
roborantur et catholicitas Ecclesiæ necnon Episcoporum collegii unitas
veluti palam ostenditur.
Art. 30 —
Visitationes ad limina Dicasteria quoque Curiæ Romanæ respiciunt.
Per has enim dialogus proficuus inter Episcopos et Apostolicam Sedem augetur ac
profundior fit, mutuæ informationes dantur, consilia et opportunæ
suggestiones ad maius bonum et profectum Ecclesiarum necnon ad disciplinam
Ecclesiæ communem servandam afferuntur.
Art. 31 — Sedula
cura apteque visitationes parentur ita ut tres principales gradus quibus
constant, videlicet ad Apostolorum Principum sepulcra peregrinatio eorumque
veneratio, congressio cum Summo Pontifice, atque colloquia apud Romanæ
Curiæ Dicasteria, feliciter procedant prosperumque habeant exitum.
Art. 32 — Hunc
in finem, relatio super diœcesis statu Sanctæ Sedi sex mensibus ante
tempus pro visitatione statutum mittatur. A Dicasteriis, quibus competit, omni
cum diligentia examinetur eorumque animadversiones cum peculiari cœtu ad
hoc constituto communicentur ut brevis synthesis de his omnibus conficiatur,
quæ in colloquiis præ oculis habenda sit.
|