Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
De indole pastorali actuositatis Art. 33 — Eorum omnium actuositas, qui apud Romanam Curiam ceteraque Sanctæ Sedis instituta operantur, verum ecclesiale est servitium, indole pastorali signatum, prouti in universali Romani Pontificis missione participatio, summa cum officii conscientia atque cum animo serviendi ab omnibus præstandum. Art. 34 — Singula Dicasteria proprios fines persequuntur, ea tamen inter se conspirant; quare omnes in Romana Curia operantes id efficere debent, ut eorum operositas in unum confluat et temperetur. Omnes igitur parati semper sint ad propriam operam præstandam ubicumque necesse fuerit. Art. 35 — Etsi quævis opera in Sanctæ Sedis Institutis præstita cooperatio est in actione apostolica, sacerdotes pro viribus in curam animarum, sine præiudicio tamen proprii officii, actuose incumbant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |