Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • II SECRETARIA STATUS
    • Sectio prior
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Sectio prior

Art. 41 — § 1. Ad priorem sectionem pertinet peculiari modo operam navare expediendis negotiis, quæ Summi Pontificis cotidianum servitium respiciunt; ea agere, quæ extra ordinariam Dicasteriorum Romanæ Curiæ aliorumque Apostolicæ Sedis Institutorum competentiam tractanda obveniant; rationes cum iisdem Dicasteriis fovere sine præiudicio eorum autonomiæ et labores coordinare; Legatorum Sanctæ Sedis officium eorumque operam, præsertim ad Ecclesias particulares quod attinet, moderari. Ipsius est omnia explere, quæ Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt.

§ 2. Collatis consiliis cum aliis competentibus Dicasteriis, eadem curat quæ Sanctæ Sedis præsentiam et navitatem apud Internationalia Instituta respiciunt, firmo præscripto art. 46. Idem agit quod ad Institutiones Internationales Catholicas pertinet.

Art. 42 — Eiusdem etiam est:

componere et mittere Constitutiones Apostolicas, Litteras Decretales, Litteras Apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa;

omnia explere acta quæ nominationes a Summo Pontifice peragendas vel probandas respiciunt in Romana Curia in aliisque Institutis, e Sancta Sede pendentibus;

custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.

Art. 43 — Ad hanc sectionem pariter pertinet:

editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctæ Sedis in commentario, quod inscribitur Acta Apostolicæ Sedis;

officialia nuntia, quæ sive acta Summi Pontificis sive Sanctæ Sedis navitatem respiciunt, publici facere iuris per peculiare officium sibi subiectum, vulgo Sala Stampa appellatum;

invigilare, collatis consiliis cum Altera Sectione, ephemeridi vulgo L'Osservatore Romano appellatæ, Stationi Radiophonicæ Vaticanæ atque Centro Televisifico Vaticano.

Art. 44 — Per Officium rationarii vulgo Statistica appellatum colligit, ordine componit atque palam edit omnia indicia, ad rationarii normas exarata, quæ Ecclesiæ universæ vitam per terrarum orbem respiciunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License