Sectio
altera
Art. 45 — Alterius sectionis de rationibus
cum Civitatibus peculiare munus est in ea incumbere, quæ cum rerum
publicarum Moderatoribus agenda sunt.
Art. 46 — Eidem competit:
1° rationes præsertim
diplomaticas cum Civitatibus aliisque publici iuris societatibus fovere atque
communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiæ civilisque societatis
promoveatur, ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque huiusmodi
conventionum, et ratione habita sententiæ Episcoporum cœtuum, quorum
intersit;
2° apud Internationalia Instituta et conventus de indolis publicæ quæstionibus
Sanctæ Sedis partes gerere, collatis consiliis cum competentibus Romanæ
Curiæ Dicasteriis;
3° agere, in propria laborum
provincia, quæ ad Legatos Pontificios attinent.
Art. 47 — § 1. In peculiaribus rerum
adiunctis, de mandato Summi Pontificis, hæc sectio, collatis consiliis
cum competentibus Curiæ Romanæ Dicasteriis, ea explet quæ ad
Ecclesiarum particularium provisionem necnon ad earum earumque cœtuum
constitutionem aut immutationem spectant.
§ 2. Ceteris in casibus,
præsertim ubi regimen concordatarium viget, eidem competit, firmo
præscripto art. 78, ea absolvere, quæ cum civilibus guberniis
agenda sunt.
|