III
CONGREGATIONES
Congregatio de Doctrina Fidei
Art. 48 —
Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus est doctrinam de fide et
moribus in universo catholico orbe promovere atque tutari; proinde ipsi
competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.
Art. 49 — Munus
promovendæ doctrinæ adimplens, ipsa studia fovet ut fidei
intellectus crescat ac novis quæstionibus ex scientiarum humanive cultus
progressu enatis responsio sub luce fidei præberi possit.
Art. 50 —
Episcopis, sive singulis sive in cœtibus adunatis, auxilio est in
exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri atque doctores
constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem fidei custodiendi ac
promovendi tenentur.
Art. 51 — Ad
veritatem fidei morumque integritatem tuendam, curam impendit, ne fides aut
mores per errores quomodocumque vulgatos detrimentum patiantur.
Quapropter:
1° ipsi officium est exigendi, ut
libri aliaque scripta a Christifidelibus edenda, quæ fidem moresque
respiciant, prævio competentis auctoritatis examini subiciantur;
2° scripta atque sententias,
quæ rectæ fidei contraria atque insidiosa videantur, excutit,
atque, si constiterit ea Ecclesiæ doctrinæ esse opposita, eadem,
data auctori facultate suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat,
præmonito Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum
fuerit, adhibet;
3° curat denique, ne erroneis ac
periculosis doctrinis, forte in populum christianum diffusis, apta confutatio
desit.
Art. 52 —
Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra mores tum in
sacramentorum celebratione commissa, quæ ipsi delata fuerint, cognoscit
atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad
normam iuris, sive communis sive proprii, procedit.
Art. 53 —
Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure tum in facto, quæ privilegium
fidei respiciunt.
Art. 54 —
Prævio eius iudicio subiciuntur documenta, ab aliis Curiæ
Romanæ Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel moribus
attingunt.
Art. 55 — Apud
Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ sunt Pontifica Commissio
Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ iuxta proprias
probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem Congregationis
Præfectus.
|