Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus
Art. 56 — Congregatio ea cognoscit,
quæ, sive quoad personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas
respiciunt.
Art. 57 — § 1. Eiusdem ipso iure Membra sunt
Patriarchæ et Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium necnon
Præses Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam.
§ 2.
Consultores et Officiales ita seligantur, ut diversitatis rituum, quantum
fideri potest, ratio habeatur.
Art. 58 — § 1.
Huius Congregationis competentia ad omnia extenditur negotia, quæ
Ecclesiis Orientalibus sunt propria, quæque ad Sedem Apostolicam
deferenda sunt, sive quoad Ecclesiarum structuram et ordinationem, sive quoad
munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium, sive quoad personas,
earundem statum, iura ac obligationes. Omnia quoque explet, quæ de
relationibus quinquennalibus ac visitationibus ad limina ad normam artt. 31, 32
agenda sunt.
§ 2. Integra
tamen manet propria atque exclusiva competentia Congregationum de Doctrina
Fidei et de Causis Sanctorum, Pænitentiariæ Apostolicæ,
Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ et Tribunalis Rotæ
Romanæ, necnon Congregationis de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum
ad dispensationem pro matrimonio rato et non consummato quod attinet.
In negotiis,
quæ Ecclesiæ Latinæ fideles quoque attingunt, Congregatio
procedat, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum Dicasterio in
eadem materia pro fidelibus Latinæ Ecclesiæ competenti.
Art. 59 —
Congregatio sedula cura item prosequitur communitates Christifidelium
orientalium in circumscriptionibus territorialibus Ecclesiæ Latinæ
versantium, eorumque necessitatibus spiritualibus per Visitatores, immo, ubi
numerus fidelium atque adiuncta id exigant, quatenus fieri possit, etiam per
propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum Congregatione pro
constitutione Ecclesiarum particularium in eodem territorio competenti.
Art. 60 — Actio
apostolica et missionalis in regionibus, in quibus ritus orientales ab antiqua
ætate præponderant, ex hac Congregatione unice pendet, etiamsi a
missionariis Latinæ Ecclesiæ peragatur.
Art. 61 —
Congregatio mutua ratione procedit cum Consilio ad Unitatem Christianorum
Fovendam, in iis quæ relationes cum Ecclesiis Orientalibus non catholicis
respicere possunt necnon cum Consilio pro Dialogo inter Religiones, in materia
quæ ambitum eius tangit.
|