Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastor bonus

IntraText CT - Text

  • III CONGREGATIONES
    • Congregatio pro Episcopis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Congregatio pro Episcopis

Art. 75Congregatio ea cognoscit quæ Ecclesiarum particularium constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Congregationis pro Gentium Evangelizatione.

Art. 76 — Huius Congregationis est ea omnia agere, quæ ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem, divisionem, unionem, suppressionem ceterasque immutationes spectant. Eius quoque est Ordinariatus Castrenses pro pastorali cura militum erigere.

Art. 77Omnia agit quæ attinent ad Episcoporum, etiam titularium, nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium.

Art. 78Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem aut immutationem, sive ad earum provisionem quod attinet, nonnisi collatis consiliis cum Sectione de rationibus cum Civitatibus Secretariæ Status procedat.

Art. 79Congregatio in ea insuper incumbit, quæ rectum muneris pastoralis Episcoporum exercitium respiciunt, eis omnimodam operam præbendo; eius enim est, si opus fuerit, communi sententia cum Dicasteriis, quorum interest, visitationes apostolicas generales indicere earumque exitus, pari procedendi modo, perpendere et, quæ inde opportune decernenda sint, Summo Pontifici proponere.

Art. 80 — Ad hanc Congregationem pertinent ea omnia, quæ ad Sanctam Sedem spectant circa Prælaturas personales.

Art. 81 — Pro Ecclesiis particularibus suæ curæ concreditis Congregatio omnia procurat quæ visitationes ad limina respiciunt; ideoque relationes quinquennales ad normam art. 32 perpendit. Episcopis Romam adeuntibus adest, præsertim ut sive congressio cum Summo Pontifice sive alia colloquia et peregrinationes apte disponantur. Expleta visitatione, conclusiones, eorum diœceses respicientes, cum Episcopis diœcesanis scripto communicat.

Art. 82Congregatio ea absolvit, quæ ad celebrationem Conciliorum particularium necnon ad Episcoporum Conferentiarum erectionem atque earundem statutorum recognitionem attinent; acta huiusmodi cœtuum recipit atque decreta, quæ recognitione egent, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum interest, recognoscit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License