Congregatio pro Gentium Evangelizatione
Art. 85 — Ad
Congregationem spectat dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus
gentium evangelizationis et cooperationem missionariam, salva Congregationis
pro Ecclesiis Orientalibus competentia.
Art. 86 —
Congregatio promovet investigationes theologiæ, spiritualitatis ac rei
pastoralis missionariæ, pariterque proponit principia, normas necnon operandi
rationes, necessitatibus temporum locorumque accomodata, quibus evangelizatio
peragatur.
Art. 87 —
Congregatio adnititur ut Populus Dei, spiritu missionario imbutus atque sui
officii conscius, precibus, testimonio vitæ, actuositate et subsidiis ad
opus missionale efficaciter collaboret.
Art. 88 — § 1.
Vocationes missionarias sive clericales sive religiosas sive laicales
suscitandas curat atque missionariorum aptæ distributioni consulit.
§ 2. In
territoriis sibi subiectis, ipsa pariter curat cleri sæcularis atque
catechistarum institutionem, salva competentia Congregationis de Seminariis
atque Studiorum Institutis, ad generalem studiorum rationem necnon ad
Universitates ceteraque studiorum superiorum Instituta quod attinet.
Art. 89 — Eidem
subsunt territoria missionum, quarum evangelizationem idoneis Institutis,
Societatibus necnon Ecclesiis particularibus committit, et pro quibus ea omnia
agit, quæ sive ad circumscriptiones ecclesiasticas erigendas vel
immutandas, sive ad Ecclesiarum provisionem pertinent ceteraque absolvit,
quæ Congregatio pro Episcopis intra suæ competentiæ ambitum
exercet.
Art. 90 — § 1.
Quod vero attinet ad sodales Institutorum vitæ consecratæ, in
territoriis missionum erectorum aut ibi laborantium, Congregatio competentia
gaudet in iis, quæ ipsos qua missionarios sive singulos sive simul
sumptos attingunt, firmo præscripto art. 21 § 1.
§ 2. Huic
Congregationi subiciuntur Societates vitæ apostolicæ pro
missionibus erectæ.
Art. 91 — Ad
cooperationem missionalem fovendam, etiam per efficacem collectionem et
æquam distributionem subsidiorum, ipsa utitur præsertim Pontificiis
Operibus Missionalibus, videlicet eis quæ a Propagatione Fidei, a S.
Petro Apostolo, a S. Infantia nomen ducunt atque Pontificia Unione Missionali
Cleri.
Art. 92 — Congregatio
proprium ærarium aliaque bona missionibus destinata per peculiare
officium administrat, firmo onere reddendi debitam rationem
Præfecturæ Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.
|