Congregatio pro Clericis
Art. 93 —
Congregatio, firmo iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, ea cognoscit,
quæ presbyteros et diaconos Cleri sæcularis respiciunt tum quoad
personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res, quæ ad hoc
exercendum iis præsto sunt, atque in hisce omnibus opportuna auxilia
Episcopis præbet.
Art. 94 — Institutionem religiosam
Christifidelium cuiuscumque ætatis et condicionis pro suo munere
promovendam curat; opportunas normas præbet, ut lectiones catecheseos
recta ratione tradantur; catecheticæ institutioni rite impertiendæ
invigilat; præscriptam Sanctæ Sedis approbationem pro catechismis
aliisque scriptis ad institutionem catecheticam pertinentibus, de assensu
Congregationis de Doctrina Fidei, concedit; officiis catecheticis atque
inceptis ad religiosam institutionem spectantibus et indolem internationalem
præ se ferentibus adest, eorum navitatem coordinat iisque auxilia, si
opus fuerit præstat.
Art. 95 — § 1. Competens est ad clericorum
vitam, disciplinam, iura atque obligationes quod spectat.
§ 2. Aptiori
presbyterorum distributioni consulit.
§ 3.
Permanentem clericorum formationem fovet, præsertim quod attinet ad
ipsorum sanctificationem et ad pastorale ministerium fructuose exercendum,
potissimum circa dignam verbi Dei prædicationem.
Art. 96 — Huius Congregationis est tractare
ea omnia, quæ ad statum clericalem qua talem attinent, pro omnibus
clericis, religiosis non exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum
interest, ubi res id requirat.
Art. 97 —
Congregatio ea agit, quæ Sanctæ Sedi competunt:
1° sive circa consilia
presbyteralia, consultorum cœtus, canonicorum capitula, consilia
pastoralia, parœcias, ecclesias, sanctuaria, sive circa clericorum
consociationes, sive circa ecclesiastica archiva seu tabularia;
2° circa onera Missarum necnon pias
voluntates in genere et pias fundationes.
Art. 98 —
Congregatio ea omnia exercet, quæ ad bonorum ecclesiasticorum moderamen
ad Sanctam Sedem pertinent, et præsertim ad rectam eorundem bonorum
administrationem atque necessarias approbationes vel recognitiones concedit; præterea
prospicit ut clericorum sustentationi ac sociali securitati consulatur.
|