Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
V PONTIFICIA CONSILIA
Pontificium Consilium pro Laicis Art. 131 — Consilium competens est in iis, quæ ad Sedem Apostolicam pertinent in laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque, universim, in iis, quæ vitam christianam laicorum qua talium respiciunt. Art. 132 — Præsidi adest Cœtus præsidialis ex Cardinalibus et Episcopis constans; inter membra Consilii potissimum adnumerantur Christifideles in variis actuositatis provinciis versantes. Art. 133 — § 1. Eius est incitare et sustinere laicos ut vitam et missionem Ecclesiæ modo sibi proprio participent, sive singuli, sive in consociationibus, præsertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuendi. § 2. Laicorum cooperationem fovet in cathechetica institutione, in vita liturgica et sacramentali atque in operibus misericordiæ, caritatis et promotionis socialis. § 3. Idem prosequitur et moderatur conventus internationales aliaque incepta, quæ ad apostolatum laicorum attinent. Art. 134 — Consilium ea omnia intra ambitum propriæ competentiæ agit, quæ ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas vero, quæ internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel recognoscit, salva competentia Secretariæ Status; quoad Tertios Ordines sæculares ea tantum curat, quæ ad eorum apostolicam operositatem pertinent.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |