Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis Art. 176 — Præfecturæ munus competit moderandi et gubernandi bonorum administrationes, quæ a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa præest, quæcumque est autonomia qua forte gaudeant. Art. 177 — Eidem præest Cardinalis cui adest cœtus Cardinalium, iuvantibus Prælato Secretario et Ratiocinatore Generali. Art. 178 — § 1. Perpendit sive relationes de statu patrimoniali et œconomico sive rationes accepti atque expensi tum annualium sumptuum, præviam tum subsequentem administrationum de quibus agit art. 176, libros et documenta, si opus fuerit, inspiciendo. § 2. Generalem computationem, sive ad præviam sumptuum æstimationem sive ad rationem expensæ pecuniæ Sanctæ Sedis quod attinet, apparat, eandemque tempore statuto Superiori Auctoritati approbandam subicit. Art. 179 — § 1. Nummariis administrationum inceptis invigilat; sententiam de operum maioris momenti adumbrationibus fert. § 2. Cognoscit de damnis patrimonio Sanctæ Sedis quomodocumque illatis, ad actiones pœnales vel civiles, si opus fuerit, competentibus tribunalibus proponendas.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |