Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
VIII ADVOCATI Art. 183 — Præter Romanæ Rotæ Advocatos et Advocatos pro causis Sanctorum, Album adest Advocatorum, qui habiles sunt, rogatu eorum quorum interest, ut patrocinium causarum apud Supremum Signaturæ Apostolicæ Tribunal suscipiant necnon, in recursibus hierarchicis apud Dicasteria Curiæ Romanæ, operam suam præstent. Art. 184 — A Cardinali Secretario Status, audita commissione stabiliter ad hoc constituta, candidati in Albo inscribi possunt, qui congrua præparatione, aptis titulis academicis comprobata, simulque vitæ christianæ exemplo, morum honestate ac rerum agendarum peritia commendentur. Quibus requisitis forte postea deficientibus, ex Albo expungendi sunt. Art. 185 — § 1. Ex Advocatis præsertim in Albo adscriptis Corpus Sanctæ Sedis Advocatorum constituitur, qui patrocinium causarum, nomine Sanctæ Sedis vel Curiæ Romanæ Dicasteriorum, apud ecclesiastica vel civilia tribunalia suscipere valent. § 2. A Cardinali Secretario Status, audita commissione, de qua in art. 184, ad quinquennium nominantur; graves tamen ob causas, a munere removeri possunt. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, a munere cessant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |