Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
6. Cum inscrutabili Providentiæ consilio ad universalis Ecclesiæ pascendæ munus vocati simus, iam a Pontificatus primordiis sategimus non solum de re tam gravi Dicasteriorum mentem exquirere, verum etiam ab universo Cardinalium Collegio iudicium postulare. Qui Patres Cardinales, in generali Consistorio bis congregati, rei incubuerunt atque consilia præbuerunt de itinere rationibusque persequendis in Romanæ Curiæ ordinatione. Cardinales enim cum Romani Episcopi ministerio arctissimo ac singulari vinculo coniunguntur, eidemque «adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quæstiones maioris momenti tractandas in unum convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem [...] operam præstando in cura præsertim cotidiana universæ Ecclesiæ»: ii igitur in primis sciscitandi erant in tanti momenti causa. Perampla sententiarum rogatio, quam supra memoravimus, apud Romanæ Curiæ Dicasteria, ut æquum erat, iterum facta est. Generalis consultationis fructus illud exstitit «Schema Legis peculiaris de Curia Romana», cui apparando incubuit Prælatorum Commissio, Patre Cardinali præside, duos fere annos adlaborans, quodque singulorum Cardinalium, Ecclesiarum Orientalium Patriarcharum, Episcoporum Conferentiarum per earum Præsides, et Romanæ Curiæ Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario Cardinalium Cœtu anno MCMLXXXV excussum. Quod attinet ad Episcoporum Conferentias, oportebat ut de Ecclesiarum particularium necessitatibus atque de earum hac in materie exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus per vere universalem sententiam certiores fieremus; quæ omnia ut plane nosceremus, occasionem potissimum præbuit peropportunam extraordinaria Synodus pariter anno MCMLXXXV celebrata, sicut iam mentionem fecimus. Denique Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem specialiter condita, ratione habita animadversionum et consiliorum ex multiplicibus consultationibus acceptorum, atque sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem peculiarem pro Curia Romana apparavit, novo Codici iuris canonici congruenter aptatam. Quam quidem peculiarem Legem hac præsenti Constitutione apostolica promulgare volumus, dum quartum nuper exspiravit sæculum a commemorata Constitutione apostolica Immensa æterni Dei Xysti V, atque octogesimus recurrit annus a S. Pii X Constitutione apostolica Sapienti consilio, viginti denique vix expletis annis ex quo Constitutio apostolica Pauli VI Regimini Ecclesiæ universæ vim suam exserere cœpit, quacum hæc Nostra arcte coniungitur, quippe quod utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione et mente, originem quodammodo ducat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |