Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
11. Cum igitur Romanæ Curiæ navitas cum munere Petriano iuncta in eoque fundata, in bonum simul universæ Ecclesiæ sive Ecclesiarum particularium cedat, ea præprimis ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino placito perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesiæ constitutus est. Quapropter unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus, tutandus promovendus perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis particularibus sunt. Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici præstat, hoc unitatis ministerio fulcitur: hæc autem in primis unitas est Fidei, quæ sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a quo munus supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas disciplinæ, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesiæ, quæ in normarum morumque complexu consistit, fundamentalem Ecclesiæ constitutionem conformat, atque media salutis eorumque rectam administrationem tuetur, una cum Populi Dei ordinata compagine. Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesiæ universæ tuendam curat a diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum nedum detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quæ Spiritus Sanctus profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi insularum ad instar vel fugæ a centro exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesiæ structuram componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus I optime commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus hæc de Romanæ Curiæ institutis asseveravit: eadem «Christi Vicario id præstant ut apostolico ministerio, cuius Ipse universæ Ecclesiæ debitor est, certe ac definite fungi possit, atque hac ratione provident ut legitimæ agendi libertates sese organico modo explicent, servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinæ immo etiam fidei unitatem, ad Ecclesiæ naturam pertinentem, pro qua Christus antequam pateretur oravit». Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesiæ legitimas consuetudines, populorum mores atque potestatem, quæ iure divino ad Ecclesiarum particularium Pastores pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti patet, prætermittere non valet quin manus apponat quotiescumque graves rationes pro tuenda unitate in fide, in caritate vel in disciplina id postulent.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |