Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
14. Hisce omnibus attentis, opera peritorum virorum adhibita, sapienti consilio et collegiali affectu suffulti Patrum Cardinalium et Episcoporum, diligenter perspectis Romanæ Curiæ natura et munere, hanc Apostolicam Constitutionem exarari iussimus, spe ducti ut veneranda hæc et regimini Ecclesiæ necessaria institutio, novo illi pastorali instinctui respondeat, quo præsertim post celebratum Concilium Vaticanum II fideles omnes, laici, presbyteri et præsertim Episcopi aguntur, quo penitius usque audiant atque sequantur ea quæ Spiritus dicat Ecclesiis (cf. Ap 2, 7). Quemadmodum enim omnes Ecclesiæ Pastores, atque inter ipsos speciali modo Romanus Episcopus, persentiunt se esse «ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei» (1 Cor 4, 1), atque cupiunt se præprimis adiutores præbere fidelissimos, quibus Æternus Pater facile utatur ad salutis opus in mundo prosequendum, ita Romana Curia, in singulis quibusque exercitatis suæ magni momenti navitatis orbibus, peroptat ut ipsa quoque eodem Spiritus eodemque amatu pervadatur: Spiritum dicimus Filii hominis, Christi Unigeniti Patris, qui «venit [...] salvare quod perierat» (Mt 18, 11), cuiusque unicum amplissimumque optatum perpetuo eo contendit, ut omnes homines «vitam habeant et abundantius habeant» (Io l0, 10). Propterea, opitulante Dei gratia ac favente Beatissimæ Virginis Mariæ, Ecclesiæ Matris, auxilio, normas de Romana Curia quæ sequuntur statuimus atque decernimus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |